Annus
2 0 1 9


BOMBARDAMENTA IN INSULA

De caedibus Ceylonensis

SRILANKA.jpg"

Ceylonia. Scelus maximum in insula die Paschali: VIII enim pyrobola hospitia atque ecclesias attigerunt toto in loco, sed in capite Columbo summe uastarunt: tabernae III atque templum Sancti Antonii delentur propter deflagrationes pyrobolorum. Aliae sunt ecclesiae fractae ab incendiariis. Multi periere in aggressu incendiario: ducenti circiter homines uitam amiserunt atque quingenti uulnerati sunt; qua de causa Minister Primarius Ceylonensis periculum maximum pronuntiauit. XIII adhuc homines comprehenderunt uigiliae, sed maiore numero sceleratos deprehensum iri putant Ministri. Non Ceylonenses tantum sed etiam aduenae interficiuntur in caedibus: totius orbis Administrationes, cuius incolae ad locum mirum peruenerunt, quaestiones incepturas se dixerunt ut omnia illustrentur.


Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae