ABDICAVITDe rebus Sudanensibus
Khartum. XXX post annos ille Praeses ad aeternum Sudanensis Omar al Bashir
abdicauit: exercitus enim armatus Senatum circumdedit atque eum eiurare
demum coegit. Princeps Congressus ad interim nouus creaturum iri dicitur
atque multi Administrationis pristinae comprehenduntur a militibus ipsis,
quorum potestas pollens II annorum tempus solium occupabit, ut ille
Minister Defensionis rei publicae Awad Ibn Auf. Ille Praeses antiquus
interea in carcere secreto atque ignoto detenebitur, ne tumultus se augere
possint atque seditiones. Speculatorum postea corpus liberos futuros esse
captiuos declarauit, quo maxime populus gauisus est, quamuis illi
demonstrantes milites ipsos in tumultibus retinuerint. In tantis
seditionibus, Consociatio Europaea per legatos ut pax praeseruetur maxime
uniuersos exhortata est.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|