ᾺΘΙΓΓΑΝΩΝ DIESAliquid de die festo hamaxobiorum
Heri dies summus in orbis multis ciuitatibus propter fasta cingarorum: enim
in Bello Vniuersali II maximo numero zingari ab ipsis candidae stirpis
studiosis necati sunt. Quorum pro memoria anno MXMLXXI nonnulli societatem
nouam Europaeam creauerunt, ut memoriae omnia de sceleribus in hamaxobios
mandentur atque facinorum memoria ideo permaneat: qua de causa anno
MXMLXXIX Congressus Vniuersalis Cingarorum aboritur et a Societate Nationum
conprobatur illo tempore. Centena milia hominum V annos Belli necarunt
ζηλωταί "Arianae stirpis", cuius inpetus non omnino Europa populum eripuit:
centum enim centena milia hominum cingarorum nunc in Europa uiuunt atque
hesterno die festa sua concelebrarunt.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|