DISIUNCTIO ARDUA De Brexitu sine fine
Britannia. Primaria Ministra Theresa May consilium suum ultimum de pactis
Europaeis: noua quidem nobis sunt ab ipsis uerbis. Ministra Primaria May
necopinata ostendit: "Exire Europa nobis praebetur, sed non sine pacto: aut
enim pactum erit nobis certum aut nulla erit secessio." Ministra enim May
non sine foedere, ut uidetur, se et Nationem suam exituram monstrauit;
posthac tamen addidit aliquid, cuius substantia nobis cuncta de re
improuisa exaequare potest: "Nos, pars mea atque ego, attamen Brexitum
perficere concupimus uoluntatemque nostram non reliquemus, sed pro certo
pactiones conficere uolumus: suffragium enim populi seiunctionem decreuit,
cuius exspectationes respicimus summe atque ad unum componere uolumus.
Pacta noua demum spondere: hoc modo nobis est uoluntatis. Sicut dixi atque
Senatus, non sine his relinquere Europaeam Consocietatem possumus, nec
studentes."
Scripsit Andreas Nouocomensis
|