Annus
2 0 1 9


IMPETUS NOVVS

Noua Libyca

bellumLibyae.jpg"

Regio Syrtica. Bellum Libycum numquam ad finem perducturum uidetur: factiones enim pugnaces semper inter se inpetum facere prosequuntur atque haud desiturae putantur. Horum dierum nouus inpetus incipitur: copiae enim cui consul ac dux praestat Haftar nouum proelium commissuras in ciuitatem Lybicam Regionem Syrticam se praedixerunt per imperatorem atque incruento more Haftae oppugnationem se dixit perducturum; non nam uult ciuitatem perfundere sed tantum, sicut declarauit, quod milites moenia relinquant nulla stilla profusa cruoris. Quamuis uerba consulis pacem adpulerint, ille inimicus Marawan omnino se propulsurum praedixit, ne ullus in ciuitatem introire possit inimicorum suorum. Minister interea Primarius Al Sarraj periculum maximum hoc omne indicauit atque uires omnes Lybicas se prouocaturum dixit ut milites consulis arceant.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae