ERDOGAN HAGIAM SOPHIAM IN MESCHITAM VERTERE VULT Mille fere annos templum Christianorum fuit
Cum Lira Turcica comitiis instantibus minus valeret, Recep Erdogan animos
ad religionem vertit: praeses Turcus Hagiam Sophiam, monumentum illud
antiquissimum, in statum meschitae redigere in animo habet. Erdogan in
percontatione televisifica „Hagia Sophia“, inquit, „non diutius museum
appellabitur. Statu mutato meschitam eam appellabimus.”
Aedes sacra saeculo sexto aedificata mille fere annos maximum Christianorum
templum erat, priusquam ab Ottomanis anno MCDLIII in statum meschitae
redacta est.
Re publica anno MCMXXIII instituta Mustafa Kemal Atatürk, qui eo tempore
praesidiatum obtinuit, illud aedificium in museum verti iussit. Inde
societates Islamicae identidem poscebant, ut Hagia Sophia denuo aedes
Mahumetanorum fieret. Cum populus Turcus id posceret, nunc esse tempus
idoneum ad hanc rem perpetrandam Erdogan dixit.
Praesertim cum territor , qui nuperrime in Nova Zeelandia Mahumetanos in
aede sacra interfecit, de “Hagia Sophia sine turribus” blateravisset,
disputatio publica denuo increvit.
Occasione data Erdogan in civitates occidentales invexit, non solum quod
inimico animo in Mahumetanos essent, sed etiam, quod res oeconomicas
Turciae labefactarent.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|