Annus
2 0 1 9


VACVVM NUMIDICUM

De rebus Numidianis

Algeria2.jpg"

Numidia. Exercitus Numidius Senatum iamdiu rogauit ut ille Praeses Numidicus Bouteflika deponeretur, quod patres Numidiani acceperunt atque effecerunt: ille enim Praeses hodie solio exculcatur, quoniam, ut ille Tribunal Summum rei publicae pronuntiauit, "minime ad res gestendas aptus aestimatur atque dimetiri Administrationem non iam potuit". Amisso Praeside iam pristno, contentiones nascuntur: ille enim rector factionis Islamicae progressiuae Abdallah Djaballah pricipem Senatus, cui honos nunciam accipiendus pro tempore esset, impediit, cum ipse Minister Defensionis potestatem manibus carpere uideatur. Nouum nunc tempus Numidicis, quorum potestas ab illo rectore progressiuo iterum ac fortiter adfirmatur: res nouas futuras non esse sperare possumus.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae