In capite Iudaeorum insulam missile attigit ac deleuit: telum incendiarium a regione Gazensi iniectum ciuitatem Tel Aviv, cuius ob uim VII homines offensi sunt, cui gregi duo pueri interfuerunt. Sed milites Iudaeorum minime commorati sunt atque repente dimicationem nouam in regionem Gazensem ipsam inceperunt, cuius culpa solum Iudaeum pertingit: interea Congregatio Islamica Hamas indutias apparare atque compecisci coepit, quarum exitus, Aegyptia Administratione interposita, ad tempus pacem perfecit. Ille interim Minister Primarius Iudaeus Beniaminus Netanyahu reditum suum proximum ab ipsis Ciuitatibus Coniunctis pronuntiauit, quo in loco ille Praeses Donaldus Trump rectorem illam Iudaeam montium Golanensium declarauit, qua de causa maxime Administrationes Sarmatica atque Syriaca iratae quiritantur. Apud Israelem metus fortiter conflauit atque de re nemo sententiam ultimam adponere posset. Scripsit Andreas Nouocomensis
|