Annus
2 0 1 9


CAEDES TEMPTATA IN ITALIA

Bus2.jpg"

Apud Mediolanum ante biduum autocinetistes Senegalensis XLVII annorum Ousseynou Sy in laophoro LI discipulos vectos duodecim vel tredecim annorum quadraginta minuta temporis vi continuit, minans sparso benzinio se omnes necaturum esse clamansque ulcisci velle migrantes mortuos Mare Internum transeuntes. Discipuli a duabus magistris et adiutrice scholae coactis laqueis electricis vincti sunt, sed aliqui satis molliter, adeo ut unus puerorum per telephonium mobile de periculo mortis patrem edocuerit. Custodes publici brevi laophorum insecuti sunt et id attigerunt, ductori suadentes: dum pueri descendunt, ille ignem admovit, tamen omnes servati sunt. Serius cognitum est rectorem laophori olim deprehensum ebrium in opere et de vi contra minores aetate damnatum esse.

Ut fertur, puer Aegyptius tredecim annorum nomine Ramy Shehata, simulans se Arabice loqui, detento clam telephonio patrem certiorem fecit, ut statim biocolytae operam dare possent. Nunc pater petit ut civitas Italica suae familiae praemium concedatur.


Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae