Annus
2 0 1 9


TERROR NOVUS

Aliquid noui in Italia

bus3.jpg"

Mediolanum. Auriga currus urbani hesterno die eum non more praefecturae atque urbano sed suo libito currum ipsum perducere coepit: in illo LI pueri infuerunt, qui relicto ludo domum reddere cupierunt, quorum sors in ipsis manibus seditiosi cuiusdam interuertit. Ille seditiosus Ousseynou Sy, XLVI annos natus atque a Senegale translatus, pueros omnes subripit atque fugam persequi conatus est per uias ciuitatis, qua milites scloptetigeri eum ipsum sectauerunt atque, calcato curru rotis, eum impedierunt et retinuerunt. Quibus ille hodie desiderium suum patriae patefecit atque remeandi studium ad Africam ostendit; demum ille propter actus suos Terroristicos, quos puer quidam, manibus ereptis laqueis, protine ad auxilium excitauit, comprehensus est: quod maximum omnes pueri conseruati sunt atque tuti domum reddiderunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae