SCELUS ULTRA OCEANONCaedes im meschitis
Zelanda Noua. In ciuitate Christi Ecclesia hesterno die facinus
cruentissimum ac interratiale: Brentonius Tarant Australicus XXVIII annos
natus in Islamicos orantes per scloptetum displosit atque in eos missilia
iniecit: XLIX homines perierunt, dum XLVIII vulnerati sunt religionis suae
adepti. Scelere suo laetissimus ille Tarant omnia taeniolis impressit atque
in rete sociale VisusLibro edidit, ut omnes apud cellulam suam in ipsa
rete, quam uerbis contra Islamicos atque contra gentes Africanas impleuit,
aspicere acta sua cruenta possent.
Quodpropter hodie ille Minister Primarius Nationis sententiam nouam suam
ostendit in publico sermone: nonnullo modo paenituit quod consilia pristina
ad armamenta in manus facilius iniciant ciuium; qua de causa emendamenta
noua se edicturum declarauit.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|