NOVA RUSSICADe turbis Boreoamericanis
Ciuitates Coniunctae Americae. Princeps actuariorum ad petitionem curandam
pro Praeside futuro Boreoamericano Donaldo Trump Paulus Manafort in
carceribus Americanis IV fere annos inmanebit reclusus: quaestio enim de
repetundis ad obscuram rem "RussiaeCancellos" coercendam eum omnino
condemnauit. Magistratus nam Robertus Muller, qui causae inuestigationi
ipsi praetor creatus est, aliquid inter actuarium illum atque summos uiros
Administrationis Sarmaticae fuisse demonstraturum se perrecte ac patissime
pollicitus est atque publice propter honorem suum uouit. De repetundis
antediximus, quorum sustantia fraudis oeconomis in Aerarium Boreoamericanum
constitit, ad secundam orationemn peruenerunt: quamuis ille praetor nimis
decemuirale iudicium futurum esse existimauerit, poenam illi actuario
iniecit durissimam: peruestigationes illius praetoris attamen minime
desinentur.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|