Annus
2 0 1 9


Ciuitates Coniunctae Americae. Tempestas hodie maximo inpetu ac celerrima ui in territorio Alabamensi apud ciuitatem Montgomery, quae et regiones Georgensem et Carolinensem atque Floridensem contactura esse diuinatur, casas, domus, tabernas officiaque uastauit ac uersatur: praefectus ille prouinciae Gaius Ivey calamitatem pronuntiauit. Amplissimo numero homines mortem obierunt: XXIII periere, quorum II pueri dicuntur, qua de causa hiems omnium cerebrosissima atque feralissima his annis fuit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae