CONVENTUS REM FEFELLITDe sanctionibus consensus defuit
Conventus inter praesidem Donaldum Trump et dictatorem Boreocoreanum Kim
Jong-un felicem exitum qui exspectabatur non habuit. Priore die Iovis in
urbe Hanoi illi principes rerumpublicarum ex improviso colloquia
intermiserunt quae priore die inceperant ; deinde abierunt, nullis verbis
simul dictis: suam quisque sententiam comiter tulit gravi discrepantia
simulate remota ne pactiones prorsus repudiarentur neve “oceanus
inflammatus” evocaretur qui mense Augusto anni MMXVII praeses Trump minatus
esset se effusurum in Boreocoream.
Quae dissensionis causa fuit? Praeses Trump explicavit colloquia interrupta
esse de sanctionibus: ducem Kim promisisse se clausurum unum tantum
ergasterium atomicum (Yongbyon) pro abrogatione aliquarum
sanctionum ad oeconomiam pertinentium. Condiciones tamen Civitates Americae
Unitas recusavisse , cum petissent ut aliae officinae atomicae
clauderentur.
Cum duo summa munera inter se locuta sint periculum est ne res ultra
procedat.
Scripsit Lydia Ariminensis
|