Annus
2 0 1 9


DE REBUS ADVERSIS SYRIACIS

Seges plenior

tende.jpg"

Consociatio Nationum monstrum nouum notitiam protulit: apud terras Syriacas enim in campo profugis adhibito numerus aduenarum maximus est. Magis quam quinquaginta milia hominum inesse existimantur, qui proelia atque cruorem in Oriente creberrima ac defluentissimum perfugere conati sunt: his in locis igitur milites armati Ciuitatis Islamicae atque Curdorum uires saeuissimas pugnas gerunt, quorum exitus atque actus maxime in eos concidunt, qui casas ac uillas stipesque suas ipsis sedibus inposuerunt quorumque uitae ipso spatio consumantur. Illorum profugorum amplissima pars uirum, sed etiam puerorum ac mulierum est (XIII milia numero): ibidem cibus ideo deest ut ipsis in linteis hospitalibus II centena fere puerorum adstant, quaecumque exspetantes alimenta ibique commorantes nullo exitu detracto; difficillima enim res demorantibus, ita ut sexto quoque die hoc anno puer propter inediam perisse pronarratur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae