Annus
2 0 1 9


Vietnam. Apud Paeninsulam Asiaticam, recte in ciuitate Hanoi, Praeses Boreoamericanus Donaldus Trump atque Dictator Boreocoreae Kim Jong-Un conuenerunt: non primus conuentuum duorum Praesidum, sed maxime excitatus (optimo modo) atque beatissimus; non enim semper congressuum eorum exitus aequus fuit, summe in consequentiis, ideo saepe nihil exortum illis. Incepto concursu, Dictator atque Praeses Boreoamericanus coenam una adsumpserunt una cum Actuario Rei Publicae Michaele Pompaeo atque dominus gregis ad interim (scilicet ad tempus congressionis) Michaele Mulvay: sermones pacificos atque utilitatis habuisse Nationum aduersariarum perferuntur ac maxume spes est ut pace pacta cuncta bene se habeant.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae