ASSAD ET KHAMENEI CONVENIUNTDe bello confecto locuti sunt
Primum accidit, ut bello Syriaco confecto Bashar al-Assad, praeses Syriae,
Persiam viseret et summum clericum Ali Khamenei conveniret. Occasione data
Assad Persis gratias egit, quod se in bello civili adiuvissent. Khamenei
autem Syris “de bello territorum feliciter gesto” gratulatus praesidi Assad
pollicitus est fore, ut auxilia sua continuarentur.
In eo bello Syri auxilio Iraniano carere non potuerunt. Israeles praesidia
Persarum in Syria collocata incursionibus aereis identidem factis
petiverunt, ut prohiberent, ne auctoritas Persiae in ea regione cresceret.
Postquam inter se convenerunt, Khamenei dixit Persas etiam in futuro
regimini populoque Syriaco adfuturos esse. Cum Syros adiuvarent, se eos
adiuvare, qui Civitatibus Unitis et Israeliae resisterent. Bellum, quod
Syri adversus Americanos sociosque eorum inissent, feliciter ab iis esse
peractum.
Assad respondit nullas in ea regione esse civitates nisi Persiam Syriamque,
quae demonstrassent fortunam orbis terrarum non ab Americanis praestari.
Hassan Rouhani, collega eius Iranianus, ei promisit rem publicam Iranianam
Syris in terra reaedificanda adfuturam esse.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|