Annus
2 0 1 9


Venetiola. Apud fines Colombianos Militia Ciuilis hodie in demonstrantes missilia fumifera displosit, ut illos depellerent: Minister enim Primarius Maduro sententiam ultimam patefecit: "Mihi quidquid fiet, res nouae incipiantur"; ille inimicus eius Guaiḍ confestim responsum suum: "Auxilia nobis peruentient, ne destiteritis!" Auxilia enim ut peruenirent e Colombianis finibus ille Guaiḍ curauit: qua de causa Militia Ciuilis adiumenta ipsa deuenire prohibuit ac demonstrantes, qui apud pontem in territorio Vrena adstiterunt, per gasia fumifera numero XX uolnerauit ac ideo propulit; cum in seditiosos ipsos uigiles ac milites multi impetum facerent, XIII hodie milites Venetiolani defectores facti sunt, ne in suos conciues missilia incirent atque offenderent. Inpetu perpetrato, ille Guaiḍ de rebus perfectis sententiam suam ac iudicium exposuit: "Crimina in humanitatem omnem propagata sunt, quorum δίκην δώσουσιν illi uexatores ac carnifices."

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae