Annus
2 0 1 9


SACRILEGIUM FRANCOGALLICUM

Causa demonstrationis

tombe.jpg"

Alsatia. Coemeterium Iudaeum apud ciuitatem Qatzenheim a quibusdam inimicis uel persecutoribus Iudaeorum noctu polluitur: cruces enim gammatas caeruleas giluasque illi uiolatores in titulis depinxerunt et in cancellis coemeterii; in lapide quadam nomen gregis auctorum inscribitur, id est "Lupi Nigri Alsatienses", qui decennis superioribus territorium illum municipium fieri cupiebant, qua de causa et colluctati sunt. Praeses Francogallicus Emmanuel Macron eis sceleratis, qui memoriam mortuum uiolarunt, summe irascitur: "Odium in Iudaeos stirpes huius Communitatis Europaeae fortissime concutit atque huius Rei Publicae Francogallicae, cuius ciues id totum exprobrant ac detrectant", sicut ille Minister Primarius Israelis Beniaminus Netanyahu horrorem suum ostendit: "LXXX hodie tumulos Iudaeorum grex Nazistarum perniciosissime uiolauit. Rectores Nationum Consocietatis Europaeae maxime hortor ut auctores huius sceleris fortissime reprehendant." Hoc omne propter, multi hodie in fora Francogallica ut demonstrarent sententiam suam atque uituperium in illos persecutores conuenerunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae