PETITIO TERRORISTICA AFRICANADe facinore Nigeriano
Nigeria Septentrionalis. Seditiosi arma gerentes hodie apud territorium
"Kaduna" per sclopteta sua disploserunt atque pyrobola missiliaque in
adstantes inecerunt, qua de causa maxima frequentia effugit. Multi attamen
de hominibus in turba perierunt: LXVI saltem homines, quorum partem pueri
(XXII putatur) partemque mulieres (XII aestimatur) occuparunt; hoc omne
paulo ante comitia, in quibus suffragium proferendum est, dierum futurorum
euenit. Sed non modo inpetus cruentos sed etiam ambitus innumeros omnes
exspectant: petitio omnis consularis metu atque asperitatibus acta est,
quodpropter ante dicta metuuntur.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|