Annus
2 0 1 9


India Septentrionalis. Vinum saepe corpora mentes hominesque laedit, sed non semper ut mortem obeant efficit, quod autem Indiacis in finibus euenit: multi Indiaci enim contra morem et legem, nullis superspicionibus rei publicae ac curatorum interpositis, liquores exstillant, quorum causas prope habemus. His nam diebus ac superioribus multi propter liquorum uenenum, cuius stillae liquorem imbuerunt, interierunt: XXXIX saltem homines perisse existimantur in finibus superioribus. Quorum mercatorum nonnullos (VIII numero hoc ad tempus) uigiles ciuitatum ac quaestores Militiae Ciuilis comprehenderunt: attamen non modo mercatores, sed etiam milites ciuiles, qui labem contraxere, deprehenduntur; Militia Ciuilis interim peruestigationes suas non intermisit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae