PACTUM AMISSUMDe rebus adversis Boreoamericanis
Administratio Boreoamericana, per Praesidem Donaldum Trump recta, pactum de
armamentis nuclearibus inhibendis, quod decennis superioribus anno
MXMLXXXVII cum Ministro Primario Michaele Gorbachev obsignatum est,
praetermissuros se declarauerunt: Russicam enim Administrationem pactiones
antiquas uiolasse Actuarius Rei Publicae Michael Pompeius praedixit:
"Adminsitratio Vladimiri Putin identidem ac saepe pactionis fidem abrupit,
quod summum periculum in Administrationem Boreoamericanam inicit atque in
eius securitatem: qua de causa Administratio Boreoamericana fidem suam
abnegat atque pedibus iam cedere censuit. Nos enim uim Societatis
Atlanticae tueri cupimus ac firmitatem nostram ob Administrationem
Sarmaticam minime amittemus." Cui Minister Externorum Sarmaticus Maria
Zakharova: "Administratio Russica responsum his iniuriis eadem mensura
datura est."
Scripsit Andreas Nouocomensis
|