Annus
2 0 1 9


Anno MMII ineunte, petitione terroristica contra Turres Geminas perducta, milites Boreoamericani Arianam inruperunt atque longissimum inceperunt bellum, quod usque ad hoc tempus perdurauit cuiusque finem nemo aspicere potuisset: hodie attamen pactum, ut quietem in regione adferatur, siue quod huic similius, conscribitur atque obsignatur ab hostilibus Boreoamericanis atque Talebanis, qui cruentissimo imperio regionem regunt; Congregatio Oceani Septentrionalis uero nomen pacis adferre adhuc commoratur, fides enim in imo terrae atque debilissima: copiae non omnino missum iri uidentur sed parte dimidia relicturae terram Arianensem. Pars Administrationis interim Italicae arma demittere excupescit atque futuro anno omnes suos Milites in finibus suis infuturos uult, sed Factio Conseruatiua Administratorum consilium non maturat idem: de re his diebus disputabitur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae