Ademptio rei publicae contra gregem mafiosum Italicum "Casamonicam" Romae hodie incipit: Vigiles enim de pecunia exquirenda bona maxima atque reditum imum apud gregis homines inuenerunt atque quaestionem conuocarunt. Longissima attamen peruestigatio: anno MMXV nam incepit, sed fructus nunc excerpuntur. Fatiosi gregis domus atque opes multas tenuerunt, uitatis uectigalibus, quorum etiam domum paruam ordine "Recenti" constructam: millionum X atque dimidium manibus omnino detenuerunt. Pecuniam enim eximere uidentur ex aleis, furtis atque commerciis aromaton, qua de causa coram praetoribus condemnati sunt. Scripsit Andreas Nouocomensis
|