Annus
2 0 1 9


SEDITIO VENETIOLANA

Nouus Praeses, forsitan

Venezuela2.jpg"

Caracasia. Rector partis progressiuae Venetiolanae Johannes Guaiḍ hodie in publica demonstratione contra Administrationem Praesidis Maduro asperrime mouit atque sibi Praesidis nomen destinauit, scilicet "ad interim", atque potentiam consularem ei commendare Administratio Boreoamericana acceptura uidetur, sicut Congressus Nationis, qui de commendatione atque fide nomini Praesidis per se nuncupati his horis cosulit: innumeri enim inimici Praesidis Maduro in illo Congressu adsedent. Praeses Boreoamericanus Donaldus Trump enim protinus consesum suum patefecit atque destinationem Praesidis litteris et nuntiis probauit, ut Administratio Brasiliana atque nonnullae Administrationes Austroamericae.


Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae