Annus
2 0 1 9


MILITES SEDITIOSI IN VENETIOLA COMPREHENSI SUNT

Incitaverunt ad rebellione contra Maduro

Venetiolani.jpg"

XXVII milites in Venetiola comprehensi sunt, cum populum cohortati essent, ut praesidi Maduro resisteret. Seditiosi , cum ex praesidio militari arma surripuissent, prope urbem Caracas videogramma fecisse dicuntur, quo populus ad reclamandum sollicitaretur. Se Madurum praesidem non agnoscere. E quibus unus “ auxilio vestro”, inquit, “opus est. reclamate!”

Milites et custodes publici gaso lacrimoso cives dissipaverunt, qui exhortationem secuti in urbem convenerant.

Ioannes Guaido, praeses conventus nationalis, cui Madurus potestatem ademerat, seditiosos adiuvat: omnes milites, qui ad rem publicam restituendam parati sint, summa ope esse adiuvandos. Multitudinem eorum, qui regimini oppositi sint, Mercurii die praesidi Maduro reclamaturam.

Legati ad conventum nuperrime Madurum usurpatorem appellaverunt constitueruntque, ut milites seditiosi impuniti essent. Sed summi iudices ea consilia pro nihilo habenda esse edixerunt, quod legitima non essent.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae