Annus
2 0 1 9


DE REDITU EORUM

Cymba Lybica in tempestatibus

Migranti2.jpg"

Nauicula flexilis, litoribus Lybicis delictis, in Maris Interni undas se adiecit, cum centum homines sibi inessent: qua aspecta per freta consistentem, nauis oneraria eam contigit atque adiuuauit, at Italica Administratio minime profugos se accepturam, ut his temporibus saepe, pollicita est; quodpropter ut ad Lybiam reditus efficiatur illa Administratio curauit. Quo audito, legatus Congressus Nationum sententiam suam confestim patefecit: "Iustum hoc nullo modo esse potest: in tabulis de iure gentium enim de certis portibus sententiae atque leges sunt, qui minime Lybiae sunt. Nemo illorum Lybiam attingere certus ac tutus potest." Quod Congregatio "Medici Sine Finibus" adprobauerunt; haec sententia de re Ministri Administrationis Italicae Toninelli: "Portus Lybici per Italicam industriam atque disciplinam tutissimi sunt. Vt auxilium ferant effecimus per disciplinam Italicam atque institutionem."

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae