DONALDUS TRUMP TURCIS MINATUR Ne contra Curdes impetus fiat
Donaldus Trump , praeses Civitatum Unitarum, Turcis minatus est oeconomiam
eorum disturbatum iri, si in Curdes impetum fecissent. Nihilo minus se
velle Curdos illos lacessere. Praeterea de zona XXXII chiliometrorum
locutus est, quae praesidii causa institueretur. Michael Pompeo, administer
rerum exterarum “ nos quidem volumus”, inquit, “et eos, qui una nobiscum
pugnaverunt, tutos esse et territores nullam habere facultatem Turcos
aggrediendi.” Confinium, quod esset inter Turciam et Syriam, tutum esse
oportere Pompeo dixit.
Turci responderunt se illas minas non pertimescere. Nullum esse discrimen
inter milites Curdium et bellatores „civitatis Islamicae“. Tamen se zonam
praesidii supra dictam non renuere.
Rationes, quas Americani cum Turcis habent, in ancipiti sunt , cum
Americani Curdes adiuvent, qui in Syria septemtrionali cum territoribus
civitatis Islamicae, quae dicitur, proeliantur. Turci autem bellatores
Curdicos pro territoribus habent, quos dissipare in animo habent. Quamobrem
Curdes impetum Turcorum timent, si Americani ex ea regione se receperint.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|