Argentoratum. Rector Collegi Europaei Johannes Claudius Junker hodie Die Natali Consocietatis Europaeae de consiliis captis erga Meridionales Nationes Europaeas meditatus est: "Societas nostra cum ciuibus Graecis atque Lusitanis non maxima ui conducitur: nos enim gratulamur Nationibus ipsis, quae inter senes Consocietatis nostrae numerantur atque Societate Europaea non exiuerunt: oppressio Administrationibus suis enim nimia atque inconsiderata ui adhibita est, qua de causa populi maxime patiuntur. Sed Consocietas Europaea maximus nobis exitus, quamuis magistri consilio nostro diffisi erint, strenue causam nostram persecuti atque nacti sumus." Scripsit Andreas Nouocomensis
|