Annus
2 0 1 9


LATITANS DEMUM COMPREHENSUS EST

Territor in Italiam transferetur

Battisti2.jpg"

Caesar Battisti Italus qui territor fuit exeunte octavo decennio prioris saeculi, in Bolivia Sancta Cruci Montium a custodibus publicae securitatis internationalis, inter quos etiam Italici, deprehensus est. Frosinone effugit anno MCMLXXXI, ubi poenas persolvebat cum particeps gregis “armatorum proletariorum pro communismo” damnatus esset duodecim custodiae annis. Deinde contumax in custodiam perpetuam datus est, cum duobus homicidiis interfuisset, duorumque ipse auctor. Ille tamen semper se insontem esse declaravit.

Confugit in Mexicum et in Francogalliam, ubi ducta uxore, duabus filiis auctus, paene acceptionem in civitatem habuit, sed postea revocatam. Inde in Brasiliam se contulit, ubi in vincula anno MMVII coniectus est mansitque per septennium , donec praeses Lula, recusata traditione in manum iudicum Italorum, ei asylum et domicilium stabile concessit. Interea tertius filius ei genitus est anno MMXIII et anno MMXV in matrimonium feminam Brasiliensem duxit, quae impedimento traditioni essent. Bis brevi tempore comprehensus, in Boliviam confugit.

Res mutata est postquam praeses Brasiliensis Michel Temer electus est et successor Jair Bolsonaro: domicilium perpetuum revocatum est et traditio concessa. Demum comprehensio effecta est proximaque translatio in Italiam reputatur. Clari exteri homines factionis sinistrae se contrarios traditioni pronuntiaverunt, partes autem Italicae omnes de re gaudent. “Parvum munus adventurum est”: hoc filius praesidis Bolsonaro Administro Italo Salvini praenuntiavit.


Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae