MONTES AUSTRIACI NIVIBUS SUBMERGUNTURCandida moles maxime crevit
Nonnullos iam dies corus ventus aerem humidum gelidumque ad Alpes
Austriacas admovet. Ita fiebat, ut non solum copia nivium insolita
accumularetur imprimis in iis regionibus, quae ad septemtrionem vergunt,
sed etiam periculum nivium delabentium augeretur. Iam nunc montes Styriae
superioris nivibus IV metrorum operiuntur. Proximis autem diebus, ni errant
meteorologi, status caeli non mutabitur: nam usque ninget ita, ut altitudo
nivis ad quinque metra crescere possit.
Tanta nivium moles tam brevi tempore in montibus nostris rarissime
accumulari solet.
Quid mirum, quod complures vici nullum iam commercium cum finitimis habent,
cum omni commeatu sint interclusi? In tanta tempestate ne desuper quidem
eas res illuc mittere licet, quae ad vitam necessariae sunt. Ita vicani
sibi ipsi consulere coguntur.
Tamen sunt, qui iussa magistratuum neglegentes aut viis periculosis utantur
aut regiones abditas petant. Qui non modo se ipsos periculo obiciunt, sed
etiam eos, qui illos nescio an ex tanta temeritate debeant servare.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|