ORAE MELITENSES NON ACCIPIENTNaves in alto
Mare Internum. Melitensis Administratio naues "Maris Oculi", quarum summa
XLIX continet homines, non exceptum iri declarauit: "Tempus praeteritum per
me minime construetur: nolumus enim migrantes in solio nostro. Societates
haud Administratiuae nam portus nostros in numero suo inserent, si eos
accipiemus" Minister Primarius Melitensis Muscat impetrauit; Minister
Internorum Italicus Matthaeus Saluini sententiam suam anteriorem
asseuerauit: "Portus Italici nullo modo aperientur!" dum Minister Italicus
alter Toninelli: "Mulieres atque pueros excipi considerabimus, sed
Administratio Europaea de re nostra meditari atque nobis auxilium ferre
debet. Res enim a sua nostra multis ab annis facta est!" In Administratione
Italica tamen seuere disputatur de re, maxime inter Ministrum Officiorum
Aloisium Di Maio atque Matthaeum Saluini, quorum sententia de re differt.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|