Cum de mulieribus atque eorum iuribus in India aliquid dictetur, saepe de municipio Keralensi sermo decidit: olim ut nunc de hoc nuntiandum est. Mulieres enim Indiacae duae templum Keralense introiuerunt, quae exorare possent, quod mulieres a sacerdotibus ipsis impio actu uetantur, quoniam inmundae existimantur: hocpropter demonstratio hominum religiosorum Nationis confestim concipescit. Illas inter turmas multi offensi sunt (XV) atque homo hodie periit. Dum demonstrationes seuere perpetrantur atque desinere non uidentur, Administratio Indiaca de lege noua disputat ut de re mulierum pax fiat; interim mulieribus haud templos ineundum est. Scripsit Andreas Nouocomensis
|