Grex Latine Loquentium

Pinacotheca Sodalium

Flavia Tulia Scholastica

Americana Buffalonensis

 

Nata sum in urbe Buffalonense, prope Cataractas Niagarae. Linguae et artes magnopere mihi cordi sunt; alphabetum Graecum didici anno aetatis IX, sed nulli libri ad linguam ipsam studendam aderant, et linguam discere illo tempore non poteram. Studui linguae Latinae circa XIII annos, linguae Graecae VIII annos, linguae Sanscriticae et linguae Francogallicae III annos, et linguae Germanicae II annos.

Mihi quoque vestes antiquae Graecorum Romanorumque intersunt (novae vel modernae nihil!); sum "reconstructrix historiae" temporum Romanorum, vestita more Romano vel Graeco; in photographemate, vestes Graecae sunt. Antea praestabam in arte picturae et picturae linearis, quas amo, sed natura et tempus peritiam hebetavere.

Sum quoque civis Romana Novae Romae, societas vel micronatio internationalis condita anno MCMXCVIII ad restaurandam Religionem Romanam antiquam et cultum Romanum; multi civium, autem, deos Romanos non colunt, sed omnes res Romanas amant. Civitatem recipi Idibus Octobribus MMIII; spero eam diu retinere. Si plura de Nova Roma discere vultis, licet inspicere situm interretialem <
http://www.novaroma.org> ubi multa scripta multis linguis invenietis.

 


Retro

Index

Quid sit Grex

Pinacotheca

Exempla

Subnotare

Regula

Utilia