Grex Latine Loquentium

Pinacotheca Sodalium

Elfrida Schmitt

Germana Prumiensis

 

 

Germana sum et linguam Latinam et geographiam in gymnasio a discipulis inter decem et undeviginti annos frequentato doceo. In oppidulo in Germania occidentali prope limitem Belgicum sito in regione rurali habito. Anno 1990 in conventu palaeophilologorum Hamburgensi primum Latinitatem vivam cognovi, quam ex illo tempore colo. Valde doleo mihi longe lateque collocutores non esse. Eo magis gaudeo, quod interretis gratia cum aliis Latinistis, etiamsi valde absunt, coniuncta esse possum neque quasi "in desertis Latinis" vivere cogor. Oblectamentum meum est collectio mea magna ulularum. Ululas, noctuas, bubones... omnium generum colligo: figuras ex omnibus materiis confectas, imagines, bestias lusorias ex panno factas... Interea mihi iam sunt circiter tria milia. Nulla paries in domo mea sine ululis ;-) . Et non est finis colligendi. Certe spero fore, ut ab illa ave Minervae aliquando sapientia in me transeat ;-) . Valete!

 

Patria mea est oppidulum 6000 incolarum nomine Prumia (Theodisce Prüm). Nomen Latinum Prumiae apud Einhardum in biographia Caroli Magni traditum est, nam filius quidam Caroli seditione contra patrem facta in monasterium Prumiense missus est. Quod monasterium ab avia Caroli anno 721 p.Chr. n. conditum est et praecipue medio aevo multum valebat. Abbas clarissimus nomine Regino, cuius nomen gymnasium hodie habet, non solum monasterium post impetum Normannorum servavit, sed etiam scriptor erat et historiam mundi, sc. Latine, conscripsit. Monachus quidam erat poeta et carmen de mensibus pepigit. Manuscriptum illustratum pulcherrimum hodie in bibliotheca Vaticana reservatur. Anno 1802 monasterium saecularizatum est. Aedificium pulchrum autem saeculo undevicesimo ultima vice mutatum et tum genere aedificandi baroco exstructum hodie quoque exstat. Ibi hodie gymnasium est, ubi doceo. Libenter ibi "genius loci" valere imaginor, nam in aedificio linguam Latinam doceo, ubi per saecula lingua Latina in usu erat. Hodie Prumia est oppidulum minimi momenti in regione rurali situm, procul a viis principalibus et sedibus industriae et commercii.

 


Retro

Index

Quid sit Grex

Pinacotheca

Exempla

Subnotare

Regula

Utilia