Annus
2 0 1 8

CONVENTICULUM LEURENSE

A DIE 22 AD DIEM 29 MENSIS IULII MMXVIII (SIVE AB A.D. XI AD DIEM IV KAL. SEXT.)

Ex consilio operis fundati c.n. Europa Latina indicimus Conventiculum Luerense, ad quod invitantur omnes litterarum Latinarum studiosi, sive ii magistri, sive discipuli sunt, sive per otium animique causa huic linguae student. Conventus celebrabitur ab a.d. XI usque ad a.d. IV Kal. Sext. Luere. Scholae habebuntur cum in Academia Tadiniana, tum in aedibus Lycei D. Celeri. Participes cotidie scholas audient de eis scriptoribus, qui inde a Romanorum aetate usque ad tempora nostra situm lacus Sebini maximasque res, quae in agro Camunno Brixianoque gestae sunt, Latina oratione descripserunt. Multa insuper oppida praeclara visent, necnon aedes operaque summo artificio facta, quae eos admonebunt cum de Camunnorum Romanorumque antiquitatibus, tum etiam de rebus posterius in hac regione gestis. Id enim propositum est, ut Brixiam, Luer, Pisonium, Cavellas, Praetorium, Civitatem Camunnorum, Caput Pontis Cemmi lustremus singulaque de monimentis quae ibi sunt Latine exponamus. Huius conventus auctores id praeterea custodient, ut participes perpetuo ac fere sine intermissione Latine loquendi ac scribendi facultate exerceantur. Quem ad finem scholae, peregrinationes, ceteraque omnia quae per illos dies instituentur nonnisi sermone Latino habebuntur.

Doctores:

Giuseppe Marcellino (Ludwig-Maximilians-Universität, München) [https://scuola.academia.edu/GiuseppeMarcellino]

Paolo Pezzuolo (Scuola Normale Superiore, Pisa) [https://scuola.academia.edu/PAOLOPEZZUOLO]

PLVRA INDICIA:

De situ scholae:

Scholae habebuntur Luere in aedibus Academiae Tadinianae, Bibliothecae municipalis, Lycei Decio Celeri.

De diplomate magistrorum:

Conventu peracto magistris scholarum lyceorumque tradetur diploma, sigillo lycei c.n. "Decio Celeri" consignatum, in testificationem scholarum quibus interfuerint. Vis huius diplomatis agnoscitur a magistratibus Italis: namque scholae nostrae habentur inter incepta augendae atque locupletandae magistrorum doctrinae.

Ut Luer pervenias:

- Mediolano: conscende raedam societatis SAB, quae proficiscitur a statione Sesto Marelli et a stationeSesto San Giovanni (h.e. Sesto Marelli vel Sesto San Giovanni -> Lovere). Plura de temporibus, quibus raedae hinc proficiscuntur, istic invenies: http://www.bergamotrasporti.it/ . Vel, si hoc commodius, licet tramine (Trenitalia: http://www.trenitalia.com/ ) Bergomum petere: tum Bergomum cum perveneris, conscendes raedam societatis SAB (quae ex statione raedarum longarum proficiscitur) Luer versus.

- Ab aeriportu bergomati (Aeroporto Orio al Serio): in aeriportu ipso raedam societatis SAB conscendes, indeque recta Luer veheris. De temporibus, quibus raedae ex aeriportu Luer versus iter faciunt: http://www.bergamotrasporti.it/ . Alioquin licet etiam Bergomum tramine (Trenord: http://m.trenord.it/site-lite/index.html ) vehi, et in statione raedarum huius oppidi raedam SAB conscendere, quae Luer versus proficiscitur.

De deversorio (iis qui Luere non habitant):

Participes pernoctabunt in deversorio Vulcano Village, quod, cum ad lacus Sebini ripam situm sit, amplo venustoque aquarum conspectu fruitur. Licet plura conclavium lectorumque genera conducere.

Haec pretia complectuntur pernoctationes, ientacula, cenas/ prandia.

Pro singulis noctibus participes solvent:

42€, si in conclavi duorum triumve lectorum deversabuntur

37€, si in conclavi quattuor vel plurium (summum octo) lectorum deversabuntur.

57€, si conclave privatum conducent.


ALIA:
-Die adventus, aditus ad conclave patebit ab 14.30 ad 23.00 horam (Si quis alio tempore advenire volent, telephono adeant ianitores deversorii Vulcano Village 035 983434).
- Die profectionis licebit conclave relinquere ab 08.00 ad 11.00 horam.
Atrium deversorii : apud cauponam Vulcano, apud Piazza Porto 18, 24063, Castro (BG), in ipsa lacus ripa, iuxta lanternam semaphoricam.

De pretium scholarum, fasciculorum, itinerum:

70 € Europae Latinae sodali bus

100 € ceteris omnibus.

Qui in numerum participum recipi cupiunt, pecuniam (70 sive 100 €) perscribant oportet intra pridie Kal. Iun. (vulgo, intra diem 31 m. Maii) operi fundato Europae Latinae: IBAN: IT03M0521601619000000078360 Hanc indicabis causam pecuniae solutae: Conventiculum Luerense.

In summis quas supra indicavimus continentur ientacula et alteruter ciborum quos interdiu sumemus (h.e. prandium cenave, prout ordo rerum agendarum cotidie postulabunt). Pro reliquis cibis, necnon pro tesseris ad Musea visenda, participes de suo solvent.

Pecunia soluta non restituetur. Testimonium participibus tradetur. In numerum participum adscribentur summum 30 homines.

SI NOMEN AD CONVENTUM DARE, VEL SI PLURA DE HOC INCEPTO COGNOSCERE VIS, SCRIBE AD:

luca.gandolfi1@studenti.unimi.it



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae