Annus
2 0 1 8


NATALIS

Stas tacitus quaerens in tete silentia cordis
hibernum pedibus languidus ante larem
expositis turba vitata culmine festi
frigore iam pulso pace repleto animo.

Lydia Ariminensis - 29/12/2018
EPIGRAMMA
Gilua tibi coma aurum et astra micat tota sine
uolnere aut umbra caeruleosque oculos
comperi nulla potest dea despiciuntque dei, qui
cuncta humana regunt. Caela ubi uoluuntur
membra cana albescunt calcesque leues uolitare
concipiunt: remeas caela, at orbus ego.

Andreas Nouocomensis - 28/12/2018
CANTIUNCULA NATALICIA CROATICA
O pastores, novus nuntius
(Oj pastiri, čujte novi glas)

O pastores, novus nuntius,
Illo vobis nil iucundius!
Mira res nunc accidit,
Virgo Natum edidit
U, u, um, blandulum,
U, u, u, carulum.
Virgo, album lilium,
Dedit Dei Filium!

Apud Bethlem, nocte media,
Lux de caelo it per praedia.
Angelus apparuit,
Partum tunc aperuit
I, i, is, Virginis,
I, i, is, humilis.
Partum castae Virginis,
Pro salute hominis.

Tunc pastores ad angelicum
Sunt attenti carmen caelicum.
Cum viderunt omnia
Caeli mirabilia,
A, a, ant, properant,
A, a, ant, cursitant
Ubi cum Puerulo
Virgo est in stabulo.

Ibi Virgo fovet Filium
Et blanditur Ioseph Pupulum.
Amplexantes oscula
Dant permulta blandula
E, e, es, hilares,
E, e, es, alacres
Carulo infantulo,
Innoci agniculo.

Cum pastores intrant stabulum
Adorantes spectant pupulum.
Ante hunc infantulum,
Modo natum Regulum,
U, u, unt, concidunt,
U, u, unt, concinunt.
Venerantur, proni sunt,
Dona ei offerunt.

Latine reddidit Aurelius Vidulić





Aurelius Vidulić. - 21/12/2018
Aeolica poesis
Ἂλγεα πολλὰ δὲ θυμὸν ἐμοῦ τρίβε,
δακυῶν δὲ θάλασσα ἐν ὂμμασιν
ὦμμαι ῥευσόμενη ὃτι μοῖρα θα-
νάτου φθείρεται πάντα ἐμοὶ. Ὃλον
αλλ’ἀνέσχετον ἀκριβὲς, εἰ δ’ἐμέ
ἑλίξῃ λιαρὸς χρόα ἣλιος.

*tetrametris Aeolicis carmen conscriptum

Andreas Nouocomensis - 11/12/2018
DE AMICITIAE CASIBUS
Sphaera superna, tu caelum omnia sola gubernas,
unde haud vos stellae at homines veniunt, mihi perfer
verba sonosque, suavis amica tonum atque virorum.
Caelestis Meliboeus, ego custos polum et Ursae,
lucifer aequoris, is, quem Maccus litore accit:
astrorum princeps Arcturus convocat aures.
Gemina mille vident mortalium, opes animasque
miror, confertur nec longe ambitus astrum:
et rutila camara sero ac sapphirina noctu
convehere astra polos sulcantia, iungere divos,
pingere tactu suo orbes iricoloribus aere.
Stella sibi illigat alteram et inserit astra novisque
sedibus, at Cosmos, vetus aeternus, rotulam ignis
daedalus admovet, ac monstrat opus et simul aevi
antiqui semperque novo anhelitu commotum;
lux, ubi lumina implet nocte virum calidisque
et frigidis radiis perfundit gentium amores,
excitat, ut beluarum falcula corpora laedit,
corda virum ac temere adturbat animos per turben
sensuum. At ut vertex mari nescitur unde sit ortus,
sic per lumina quo scintilla adeat cuicumque
obscurum est. Fata hoc hominum astris inligat almus
globus caelum: animos lychnus coniungit ac unit.
Ac mortalium animus de sideribus volat aere
aequo, attingit humum levi Terraque corpora fingit:
ambitus astrum hominumque volutat amicitiam, quae
maxima mortalis iuvat virtus hominesque
et fovet atque animos ardentia admicat* astra. *verbum novatum
Lumina noctis alunt animos ac numina caeli
mortalis tabula promovent maculata colore
picta, corda hominum mutila adsulcant mare, terram,
parte sua seiuncta animamque novam inquirentes.
Nubila caeli adrepit humumque homo, nomen amici
ardet pectore lumine orbum, oculos cupit atque,
nanctus corpus amoris, currens influit amnis
trusus, vincula findens, primum ubi agnoscit amicum.
Adfines animi ut identidem ad locum eundem
conveniunt pietate sua, ubi amor cupit unum
ex animis confundere; semper amicus amandum
consimilem sibi colligat ac substantiam, amore
praesente. Ut scintilla foco avolat, alio patri
atque suopte modo volitat, sic sensus motus
ordine nullo suos actus sequitur: libere atque
indomite quatit arma virumque animos invictus.
Una anima atque amor, ipso adolescere, qui pane tecum
se satiavit et una libertas tempore eodem:
flores flatibus aurae, cum pandit Zephyrus, fons
venti, ad verticem ac filius Maeotidis astri
pascua, armenta, Amaryllidem atque Amathusiam ac aevi
aetatem ab oculis monstrat, ibidem avolitant per
nubila caeli, una coniuncti et rutilo atque
perspicuo aere. Et anulo ac aetheria harmonia se
adspiciunt animusque suus trepidat speciemque
contemplant placide a vento intermundia caeli,
aequora nubium inacti. Candida caela via una
calcant complexi, levi venti spiritu pulsi,
atque, fere uno pectore, gaudia vulneraque aeque
excipiunt, idem amor creat astrum adiunctio ac cordum.
Numquam oculus gemino caret atque manus similiore,
sic homo, amicum ubi amittit, qui sua pectora mulcet,
advena terris pervagat ac, quasi sanguine victus,
relinquit bene velle: nec astra potentiam haloque
sola queunt ac lumina, tamquam expertia toto,
infrenare, nec ambitum, aevo antiquior atque
caelo, desinere, adlapsis stellis mare nigrum.
Sicuti semita siderea, haec concordia vitae
lumen halosque est: semper amicum, sineque verbis,
cor fremit una, cum altera pectora habenas scindant,
atque voluntas, ut alas aeque movet volucer, sic
revera aequanimis levis avolat aequora caeli.
Quidpiam ocellos lumina longinqua et potiora
adferiunt? Caput undique, opimae lucis origo,
aboritur, mihi maxima luminum ac astrum amor et me
convehit: amnis ibi patet ample, sed cumulus sub
sidera alia mersit, cuncta mi paret et aevi
mundique vita. Aqua, tellus et aer mi oclis adsunt:
nunciam ego modo lychnus, sive favilla, fio atque
omnia lumina monstrant, ipse modo aspicio per
nitida caela. Potentiam, halo nunc maxime Cosmos
monstrat: corpora vitrea colant mi mare lucis
iricolore, absolvit sceptro vincula noctis
custos visu puer, tamquam astris corpore vivus,
ac mihi mirum apparuit aliquid, ab oculis nec
recte internotum* ex mari lucum, inspexi longe *verbum novatum
fontem aquulae guttas salientem, poculum aeneum
implentem atque, ubi lumen discerpit leviter se,
anguis ac illa colubra cito serpit, trahit una
spiris ansas, implicat anguillam, et simul astra
specto, de quibus hasta per alas scendit et illa
corpora cordaque adhaerentur signaculo, dico,
aevum aeternum. Aspexi facellas innumeras et
lumine, halo atque colore comaque, deumque oculos, cum
et nobis illam vitam hominum spectant item itemque
versicolorem; colligit illa via aliger atque
lactea, iricoloris, iunctis cordibus astris.
Primum ubi cor rerum naturae candide sensus
accipit, amplexus Noctis manibus mihi ocellos
umbris occulit atris, flumina astrum animumque
atque silentia imago coronae abigit umbrae.
Andreas Nouocomensis - 04/12/2018
CANTIUNCULA ADVENTUALIS CROATICA

Gaude, laetare, Nazareth
Raduj se, grade Nazaret

Gaude, laetare, Nazareth,
In te flos mirus natus est.
O Nazareth, hortus beatus es,
Ex te salus omnibus.

Virgo hic flos mirificus,
Selectus est Dominicus.
O Virgo, tu immaculata es,
Digna domus Domini.*

Humilis flos angelice,
O decor vere caelice!
Maria, tu Mater piissima,
Esto nobis proxima!

*Stropha secunda supplementum meum est.

Latine reddidit Aurelius Vidulić



Aurelius Vidulić. - 27/11/2018
ΑΙΟΛΙΚΗ ΕΠΩΔΗ
Ἒμμεναι βροντῶν δέ τε δεσπόταν καί
μείζονα ἂρχοντα οὐδὲν ἐμοὶ νομίζω,
εἰ δὲ μοῦ δαίμων ἐμὲ μήτε ἐπιπνεῖ-
ται μὲν ἐπῳδῃ
πρῶτον εἶναι τῶνδε ἀοιδέων με
σχεῖν μέγα σου ἐξερέω μεγάλου.
Ἐς κόρακας σὺ δὲ, γύναι, ὃτ’οὐδέ-
να ἢ με μεγίστα
ἐσβαλεῖν μέλεις. Μόνον ἢδε ποιεῖν
καὶ διορθώσεις τ’ὀβελοὺς περιγρά-
ψαι παλαιῶν πολὺ ἒργα καὶ οὓτω
κόσμου ἀπολείπειν.

Andreas Nouocomensis - 22/11/2018
Rex Anglie captus, liber absolvitur

Cesaris ut fugeret leges tuus, Anglia, princeps,
turpis ad obsequium turpe minister erat.
Quid prodest versare dapes, servire culine?
Omnia, que fiunt, Cesar in orbe videt.
Rex sub veste latens, male nam vestitus ut ospes,
captus defertur Cesaris ante pedes.
Cesar cesareum vocat ad se more senatum,
conveniens regem talia questus ait:
“Quis tibi posse dedit, nostrum saturate cruoris,
Nostros nocturna perdere fraude duces?
Parco tibi, iam liber eas in sanguinis haustum!
Nam tua Jerusalem dextra redemit humum.
Spectat adhuc certe reditus Trinacria nostros,
que tibi sub falso munere preda fuit.
Nam fallis miserum sola formidine regem,
dissimulans bellum, iura sororis agens.
Te postquam vicit multo Tancredus in auro,
ausus es in nostrum ius peribere fidem”.
Rex ita respondit, tollens ad sidera palmas:
“A meritis”, inquit, “collige digna, deus!
O deus omnividens hominum, qui cernis abyssum,
qui mare, qui terras concutis, astra legis,
quam bene rispondes pacientibus ardua pro te:
sic tuus emeruit miles ab hoste capi!
Hinc ait: O Cesar, quod opus, que causa, quis actus
me nunc incusant? Rem modo causa ferat.
Sum reus? – Auctor abest nec adest, sed abesse necesse est;
quisquis erit, vires regis et arma probet.
Salva pace tua, veniat, qui pugnet et instet
obectis, faciens ensis utrique fidem.
An pugnare meo solus cum Cesare veni?
Absit! In hac humili veste quis arma movet?
Et si cum domino mundi pugnare licebit,
unde michi veniet miles et unde pedes?
O decus imperii, nec me sine iudice dampnes,
nam tua iudicii crimine iura carent.
Me tibi committens, tuus oro mitius in me,
quam meritum mostri postulet, ensis agat.”
Flectitur hac humili prece, quem non mille talenta
nec summi potuit flectere carta patris.
Imperio postquam iurans se subdidit, inquit:
“Vivat in eternum lux mea, libere eo.”

Particula XXXIV (Petri de Ebulo)

Johannes Teresi - 17/11/2018
ΜΗ ΞΥΜΠΑΣ ΘΑΝΩ
Μοῦ χρόνος αἱματόεις ἔδεται σῶμα ἃμα θάνατος
Καὶ σκιὰ ὂμματα μοι κλείσει, οὐδὲν ἐμοί
ἠέλιος καταλάμπει, πάντα φθείρεται ἒμουγε,
ἀλλ’ ἀνάγνωτε ἒπη καί μεθ ὑμῶν ἒσομαι.
Andreas Nouocomensis - 29/10/2018
EPIGRAMMA
Somnia corpora quam terrae leui uolnere ferrum
sulcant atque ubi ui semita calcatur,
limen se patet ac iam ibi lumina inligat anguis
forma oculum cilium; porta patet ebore.
Andreas Nouocomensis - 15/10/2018
Domini adventus et loqutio ad Tancredim
Et modo vela tument, modo brachia iacta resudant,
attenuat ceptam remus et aura viam.
Suspectas, Palinure, tuas ratis effugit undas,
nam nova trans vires preda fatigat aquas.
Iam presentit aquas dubia vertigine motas,
quas vomit et subito guttere Scilla rapit.
Iam ratis, infide metuens vada ceca Caribdis,
exercet vires remige, voce, manu.
Messanam veniunt, ubi rex et curia tota
Sperabant facilem, re perhibente, fugam.
A rate descendens, ylari Constantia vultu
obvia Tancredo triste repensat ave.
Tandem suspirans Auguste frigidus inquit:
“Non tibi tocius sufficit orbis honor.
Quid mea regna petis? Deus est, qui iudicat equum,
in se sperantis vindicat acta viri.
Te tua fata michi turbantem regna dederunt,
hinc tuus egroto corpore Cesar abit”.
Iulia respondit: “ Quod ais, Tnacrede, ricordor:
ut michi, retrogradum iam tibi sidus erit.
Quidquid fata volunt, stat inevitabile semper,
per varias vario curritur axe vices.
Non tua regna peto, set patris iura requiro.
An tu Rogerii filius? Absit! Ego
heres regis, ego matris iustissima proles;
lex patris et matris dat michi, quicquid habes.
Regna tenes patris tamen, usurpata set illa;
Vivit, inexperta qui petat ense suo.
Que leges, que iura tibi mea regna dederunt?
Nam Lichium vobis gratia sola dedit”.
Post hec in talamos patrios se leta recepit,
Italicos mores imperiosa gerens.

(Particula XXV – Petri de Ebulo)

Johannes Teresi - 12/10/2018
ANIMALIA TERRA MARIQUE VIII
Cetus

Maximus est cetus animans,
Ubi vivit? Quis est satians?
Oceanica est aqua undans
In qua illis cibus est abundans.
Entium est horum speciale
Unum, quod est maximum mammale.
Si de illo quis libenter legit,
Cuncta sciet, liber nihil tegit.
Glaucum est et glaucus appellatur,
Homo eum valde admiratur.
Dum est parvus matrem suam sugit,
Ut adultus minima non fugit.
Plancton eum optime saginat,
Cibum praebens potu tum propinat.
Dentes neque acuit nec lavat,
Hic est cetus os cui eius navat.
Mare haurit colans id funditus,
Plancton manet, cibus tam conditus.
Verum hoc miraculum est vitae:
Res minutae – gigas factus rite!

Ciconia

Avis paludosa suavis est ciconia,
Noscunt illam vici nostri: Čigoč, Lonia,
Regio Posaviana, urbs Marsonia,
Loca multa prope aquam in Pannonia...

Multae sunt, sed par earum e Marsonia
Verum vitae documentum in harmonia.
Fabula de illis mira scripta maneat
Et benevolo lectori semper valeat!

Usitato quodam die avis femina
En, pro dolor, alam fregit, avis advena!
Crepitator longum iter debet facere
Solus! O quam in discessu vale dicere
Est permaeste pro ambobus! Quid nunc? Quomodo?
Forsan una numquam erunt et in commodo?

Hiems en adveniebat, haec maestissima,
Erat simul pro ambobus et longissima.
Quid de eo? Redibitne vere proximo?
Quid de ea? Estne vivit, sed cum alio?

Primo vere Crepitator proficiscitur
Resolute, trita via, uti dicitur.

Iter longum, sed in fine est domuncula,
Herus domi et cum illo – eius Parvula!
Pisces ibi sunt recentes, rostro crepitat.
Num resistat ille cordi? Et advolitat.

Quanta tunc laetitia! Quis possit scribere?
Una sunt et una semper volunt vivere!
Illa hieme cum hero – ille habilis,
Semper omnes amor iunget – sol mirabilis.


Aurelius Vidulić. - 01/10/2018
PRIMUS IMPERATORIA INGRESSUS IN REGNA SICILIAE
Et movet imperium mundi fortissimus heros,
et venit armata nobilitate ducum.
Non patitur falso laniari principe regnum,
quod sibi per patrios iura dedere gradus.
Hoc avus, hoc proavus quandoque dedere tributis,
que pater a Siculis regibus ipse tulit.
Si numerare velis genitos a Cesare magno,
in medio Carolus fulminat orbe tuus.
Nec minor est Fredericus eo, qui duxit ab illo
et genus et septrum, nomen et esse tuum.
Cuncta sibi, quecunque vides, servire coegit:
vicit in hoc Carulos, fortior hasta, suos.
Quantum laudis habet mundus quantunve triumphi,
fama minus titulis asserit esse suis.
In modicum reputans tandem pro viribus orbem,
in Domino voluit spe meliore frui.
Alter in hoc Moyses, aliam populosus Egyptum
deserit, ut redimat regna domunque dei.
Iam sua vota videns inter sua gaudia, Christo
migrat et eternis militat albus equis.
Plena postestatis fastidit ymago triumphos;
est satis ex omni parte videre suum.
Ac hoc, ex aliis verus dinosceris heres,
nam tua Pipinis gloria maior erit.
Augustos imitare tuos, defede tuum ius,
coniugis et magni iura tuere patris.
Tam tua quam soceri limes conterminet unus,
nam ius consortis in tua iura cadit.

Johannes Teresi - 17/09/2018
DE AMICITIAE CASIBUS (exordium)
Sphaera superna, quam in aere tellurem almam invocatis,
unde haud vos stellae at homines veniunt, mihi perfer
auditum et cor, suavis amica tonum et tibicinum.*
Caelestis Meliboeus, ego custos polum et Ursae,
lucifer aequoris, is, quem Maccius litore vocat:
astrorum princeps Arcturus, garrule adloquitur vos.
Milia miliaque aspexi mortalium, opes animasque
miror, at ambitum caeli neque comperit una:
et rutila camara sero ac sapphirina noctu
convehere astra polos sulcantia adplectique divos
pingereque orbes tactibus iricoloribus aere.

*hypermetros
Andreas Novocomensis - 13/09/2018
EPIGRAMMA EXTEMPORALE
Non omnino sed partim ostendunt opus almae
Musae, sed satis est, ut bona somnia sint!

(paucis horis poematis mei noui uobis exordium legibile erit)
Andreas Novocomensis - 13/09/2018
Animalia terra marique VII
Camelus

Vere camelus navis deserti,
Dici hoc potest, sunt qui sunt certi.
Illi sint duo, unus sit gibbus,
Non illi probro: ibi est cibus,
Aqua est ibi serviens sana,
Dum per desertum it caravana.
Nempe desertum nulla est phrasis,
Raro est ibi ulla oasis.
Quando arena intrat in poros,
Vix potes dunae vincere toros.
Bene hoc sciunt et Beduini,
Venti si adsunt qui repentini.
Sed cum camelo, nave deserti,
Illi de meta numquam incerti.

Canaria

„Ego canaria, sciat hoc omnis,
Aeque qui vigil atque in somnis.
Sic nos vocare homines volunt,
Sic enim nostram patriam colunt:
Pulchras Canarias, insulas multas,
Ubi videbis nos et non cultas.
Clima est mite, solum solare,
Nonne cantare, nidos parare?
Abitus nobis non est fatalis,
Cantu sic iunctis soli natalis.
Pulchrum, canorum cantum amamus,
Cor nobis fervens, semper cantamus.“

Trochillus

Quid conscribam, nunc voluto,
De trochillo sic minuto,
Minima de illa ave,
Quae sic vitae dicit „ave“!?
Alae citae monstrant illum,
Satis longum proboscillum.
Sicut apis ita libens
Semper volat sucum bibens.


Aurelius Vidulić. - 05/09/2018
Epigramma
"Corpora candida Κιμμέριαν iungent, νέκυιαι cum-
iuncti; flumen et hanc Λήθη glutit et hunc!"
Omnia de Acherontos eant, et poematis alnus:
nos tamen vivimus nunc! Heia potemus!

Andreas Novocomensis - 31/08/2018
SUNT LACRIMAE RERUM!
Instante terroris
tempestatisque suspenso.
Confusae imagines
una cum fremitus irrumpunt rei corruentis.
Deir factum est.
Vitae succedit mors,
omnia aufert, crudelissima.
Pons ille qui iter coniungebat,
qui, fragilis, ultra fines
vitas ducebat,
iam non est.
Juvenes, sponsae, pueri
omnes dilapsisunt, Fato oblati.
Sunt lacrimae rerum!
Pluvia
cordia superstia supertegit,
quae, incredula,
territa,
adhuc pulsant.
Somnium frangitur;
immanis dolor resonat;
aquae fluminis et ripae
obscurae tristesque factae
luctu omnia heu implent.
Johannes Teresi - 28/08/2018
Sibille questus
Hec ubi Tancredi miseri miserabilis uxor
respicit, ut glacies mane novella riget.
Menbra cruor, calor artus, spiritus ossa reliquit,
vix a femineis est recreata viris.
At postquam sumpsit dubias in pectore vires,
in lacrimas oculos solvit amara suos.
Brachia iactat humo, quos leserat, ausa precari
sanctos: nec Paulus nec Petrus audit eam.
Colligit in meritum periura multa mariti
et cedes hominum nequicieque genus.
Causatur sua gesta prius, causatur et inde
periuri tociens impia facta viri.
Sic ait: “O, utinam Lichio comitissa manerem,
terrerent animos prelia nulla meos,
vir michi forsan adhue superesset et inclita proles.
Nunc Lichium tristis orba duobus eo.
Vidisset numquam visus Trinacria nostros,
nunc michi deserte dos mea tuta foret.
Quam cito falsus honor nos deserit et fugit omnis,
ut nova furtivus bruma liquescit honor.
Ardeat in medio vicecancellarius orco,
qui fuit excicii sedula causa mei.
Quantum nequicie quantumve tirannidis ausus
vir meus, in penas hec tulit hora meas.
Ei michi, quid prodest, quod rex tulit Anglicus aurum?
Ei michi, quid prosunt, que tibi, Roma, dedi?
Thesaurus exausta meos succurre relicte,
auxilium perhibe, si potes, ipsa michi.
Cur tua carta virum tibi dantem dona fefellit?
Hen, tuus “egrotus” regnat et arma tenet.
“Mortuus”, hen, vincit, tuus “eger” in urbe triumphat:
sic tua decepit littera falsa vinum.
Et michi, nec tuum est Romane credere puppi,
que, quas insequitur, has imitatur aquas.
Nec michi Greca nurus prodest, dulcissime fili,
quam, nec adhuc visa fronte, Philippus amat.
Ergo, quod est tutum, veniam summissa precabor,
effundens lacrimas Cesaris ante pedes.
Singultus, lacrime, gemitus, suspira, flatus,
hec vir et hec proles, hec michi frater erunt.
Pro me pugnabunt pro me dominumque rogabunt,
plus facient lacrime, quam mea tela, michi.
Plus poterit pietas quam milia mille Quiritum,
plus prece quam telis Cesar habensus erit”

(Particula XL – Petri de Ebulo)
Johannes Teresi - 23/08/2018
Rubente caelo
Im Abendrot
(Joseph v. Eichendorff)

Wir sind durch Not und Freude
gegangen Hand in Hand;
vom Wandern ruhen wir beide
nun überm stillen Land.

Rings sich die Täler neigen,
es dunkelt schon die Luft.
Zwei Lerchen nur noch steigen
nachträumend in den Duft.

Tritt her und lass sie schwirren,
bald ist es Schlafenszeit.
Dass wir uns nicht verirren
in dieser Einsamkeit.

O weiter, stiller Friede!
So tief im Abendrot.
Wie sind wir wandermüde –
Ist dies etwa der Tod?



Rubente caelo

Ibamus una rebus in arduis
casus per omnes rebus et in bonis.
Nunc nos fatigatos eundo
terra silens habet et quieta.


Advesperascit. Iam stat opacior
procera pinus saltibus in suis.
Solas in immensa evolare
caela vides geminas alaudas.


Permitte alaudis scandere in aethera.
Ut dormiamus, tempora nos monent.
Ne forte aberremus meatu
solivagi tenebris obortis!


Tranquilla nostros pax animos tenet
Rubente caelo cum venit Hesperus!
Quam nos fatigavere euntes
vita laborque viae ! Num obimus ?

(Metris Alcaicis Latine Conversum)

Volfgangus Austriacus - 14/08/2018
Pax tempore Augusti
Fortunata dies, felix post tempora tempus,
que sextum sexto tempore cernit herum!
O nimis etatis felicia tempora nostre,
propugnatorem que meruere suum!
Gaudeat omnis humus, tellus sine nube diescat,
rorem spectati muneris astra pluant.
Mane serena dies venit et serotinus imber:
imperium Cesar solus et unus habet.
Iam redit aurati Saturnia temporis etas,
iam redeunt magni regna quieta Iovis.
Sponte parit tellus, gratis honeratur aristis,
vomeris a nullo dente relata parit,
nec fecunda fimo nec rastris indiget ullis
Mater opum, pecori prospera, grata viris.
Omnis olivescit Phebeis frondibus arbor,
vix arbor partus sustinet orta novos.
Nec rosa nec viole nec lilia, gloria vallis,
marcescunt , aliquo tempore nata semel.
Felix nostra dies, nec ea felicior ulla,
lecior aut locuplex a Salamone fuit.
Evomuit serpens virus sub fauce repostum,
aruit in veres mesta cicuta suas.
Nec sonipes griphes nec oves assueta luporum
ora timent: ut ovis stat lupus inter oves.
Uno fonte bibunt, eadem pascuntur et arva
bos, leo, grus, aquila, sus, canis, ursus, aper.
Non erit in nostris, moveat qui bella, diebus;
amodo perpetue tempora pacis erunt.
Nulla manent hodie veteris vestigia fraudis,
qua Tancridinus polluit error humum,
ipsaque transibant derisi tempora regis,
nam meus Augustus solus et unus erit,
unus amor, commune bonum, rex omnibus unus,
unus sol, unus pastor et una fides.

(Particula XLVIII – Petri de Ebulo)

Johannes Teresi - 10/08/2018
Theatrum imperialis palacii
Dic, mea Musa, precor, genuit que nobilis alvus
Henricum, vel que dextra cubile dedit?
Que superum nutrix dedit ubera, quis dedit artes?
Quis puero tribuit scire vel arma viro?
Quave domo genitus fuerit puer, aurea proles,
quis pater, unde parens, dic, mea Musa, precor.
Est domus, etherei qua ludunt tempora veris,
ipse domus paries ex adamante riget.
Ante domum patulo preludit sole teatrum,
quo salit in medio fons, Arethusa, tuus.
Ipsa quater denis innitur aula columpnis,
in quibus imperii tota quiescit humus.
Hic Corradus adest, iuris servator et equi,
scribens edictum, certa tributa legens.
Cancellos reserans, mundi signacula solvens,
Colligit Italicas, alter Homerus, opes.
Nulla fames auri, sitis illi nulla metalli;
res nova, quam loquimur: mens sua numen habet.
Diligit ecclesiam nec matrem filius odit,
dux evangelii, iuris aperta manus.
Angelus in multos necnon paracletus in omnes
mittitur, et missi fatur in ore deus.
Hic Marcualdus, cui se Neptunus ad omne
velle dedit, cui Mars se dedit esse parem.
Illuc conveniunt ex omni cardine mundi,
Dantes Augusto plena tributa, duces,
quos brevis absolvit positis apodixa tributis,
quam tua, Corrade, griphea signat avis.
Hic grave pondus Arabs missi deliberat auri,
hic melechinas exhibet Indus opes
et decus et precium, gemmas dat Persis et aurum,
materiam superans mittit Egyptus opus.
Argentum, gemmas, auiri genus, inclite Cesar,
delicias hominum, quash abet orbis, habes.

(Particula XLIX – Petri de Ebulo)
Johannes Teresi - 28/07/2018
ANIMALIA TERRA MARIQUE VI
Cancer

Et ante et retro cancer solet ire,
Sed pedibus metam potest invenire.
Et cibum quaerentes sicuti edentes
In omnibus cancri semper sunt prudentes;
Reicere sciunt miram vestem duram,
Ut assequi possunt vitam et maturam.

Octopus

Octopus, sed caput – quale?
Calvum est omnino – tale.
Si quid velit is pro cibo,
Cancer, piscis: „Nunc peribo!“
Octo pedes fiunt eius
Manus, praede nihil peius.

Delphinus

Ecce vide! En delphini!
Saltatores en marini!
Vident nos in nostra nave,
Annatabunt, dicent: „Ave!“
Mare nostrum nunc transibunt,
Oram pulchram visum ibunt.

Canis marinus

Canis en marinus! Pinnae!
Excusatus clamor – minae.
Dum est ille in prospectu,
Tibi fuga cum effectu.
Tunc salutem ei signa
Manu tua tam benigna!

Aurelius Vidulić. - 22/07/2018
Incipt prima primi regis Siciliae particula
Dux ubi Roggerius, Guiscardi Clara propago,
iam fastidiret noment habere ducis,
altius aspirat. Qui, delegante Calisto,
ungitur in regem. Rex nova regna facit.
Quem fera barbaries timuit, quem Nilus et omnis
circulus oceani.
Rex ut regna suis subduxit plurima regnis,
disposuit noment perpetuare suum,
inclita cui peperit plures Albidia natosi
occubuit tandem mater et orba suis
successit viduo post hanc Sibilia lecto;
infelix sterilem clausit aborsa diem,
sic erat in fatis, ut tercia nuberet uxor,
per quam Romani cresceret orbis honor.
A magnis veniens natalibus orla Beatrix,
concipt a sole, lux paritura, diem.
Virtulem virtus, docilem proba, casta pudicam,
formosam peperit pulchra, beata piam.
Nascitur in lucem de ventre beata beato,
De Constantini nomine nomen habens.
Traditur Augusto coniux Costantia magno;
Lucius in nuptu pronuba causa fiut,
Lucius hos iungit, quos Celestinus inurgit:
Lucidus hic zenit , celicus ille sacrat.
Tertius in sexto digne requiescit uterque;
sic notat Henricus sextus utrunque patrem.
Nominibus tantis utinam respondeat actus!
Adsint et meritis nomina digna suis!
Luceat in sanctis unus, celestiat alter.
A quibus Henricus munera birra capit.
Tercius antstes sacrat hanc, et tercius alter
copulat, et patri tercia nupta tulit.
Non licuit quartam patri traducere nuptam,
nam paritas numeri dosplicet ipsa Deo.

(“Incipt liber primus” Petri de Ebulo)

Johannes Teresi - 14/07/2018
Fidei oblita religio
Ut rude murmur apum fumoso murmurat antro,
sic novus orbanda rumor in urbe sonat.
Hic tres, hac septem, bis sex ibi, quattuor illic
conveniunt, tenui murmure plura loqui.
Consilio stimulata malo gens seva Salerni
peccatum redimit crimine, fraude dolum.
Obsequium prestare putant periuria regi,
Tancredum curant pacificare sibi.
Ast ubi circumdant inmensa palacia regum,
que Terracina nomen habere ferunt,
exclamant: “Quid agis, Constancia? Stamina pensas?
Fila trahis? Quid agis? An data pensa legis?
Cesar abest. Nos certe et te, miseranda, fefellit!
Quem nimis ardebas, dic, ubi Cesar abit?
Quem tociens fausto iactabas ore potentem,
dic, ubi bella gerit, qui sine crine iacet?
Felix Parthenope, que nec te sola recepit!
Urbs pro te, quod te viderit, ista ruet.
Te vir dimisit. Non vir set apostolus egit:
hostia pro nobis predaque dulcis eris.
”In dominam iaciunt furibunde spicula lingue
saxaque cum multis associata minis.
Quicquid funda potest, quicquid balistra vel arcus,
nititur in dominam!
Ut cornix aquila streptat quam plurima visa,
quam fore noctivolem garrula credit ave
munguibus et rostris furit et movet aera pennisinque modum fabri flamina versata vis,
hic ferit, ille salit, saliens sequiturque cadentem,versat ut inverso malleus ere vices,
sic furit in dominam gens ancillanda potentem,
vertitur in lolium triste cremanda seges.
Johannes Teresi - 08/07/2018
Scelera bigami
Sic scelus eructat, scelerum sic fumat abyssus,
thuraque mortiferi sulfuris olla vomit.
Sic vetus exalat fumum putredinis antrum,
effundit, que vix texta venena capit.
O Sodomea lues, o Gomorrea propago,
vixeris urbanis morsque ruina tuis.
Vas, va!, peccati, veteris vetus amfora fraudis,
fons odiique nephas, exciciale chaos,
templum Luciferi, qui noctem Lucifer odit,
qui, quanto voluit celsior esse, ruit.
Duxeris unde genus, gens a me nulla requirat,
nam Cartago tuos dirruta misit avos.
Paupere lintheolo tecti venere Salernum,
quorum pauperies quid nisi flere fuit?
Quos utinam nunquam vidisset litora nostra!
Ex hiis nature non quererentur opus,
officium quorum, nature crimen et hostis,
femineas ceca polluit arte genas.
Exultans odiis, contraria pacis amasti,
ecclesie stimulus seu rationis honus.
Iusticiam viduis, viso non ere, negasti
multotiens sociis causaque litis eras.
Primicias odii pro regno sepe litasti;
unde queri poterant secula, solus eras.
Te sinus ecclesie contra decreta recepit:
peccati bigamum non decet ara dei.
Te prece vel precio, sanctissime papa, fefellit,
nescio quo pacto tanta licere viro,
ut bigami scelerata manus tractaret in ara,
cui deus eterno se dedit esse parem.
Sepe laboranti cum nil succurrere posset,
umano tenui sanguine gutta pedum.
Ut Paris exussit Troiam fataliter ustam,
ut Sodomos misere mersit abusa Venus,
urbs ita Lernina tibi credens, false sacerdos,
mortis in obprobrium per tua facta ruet.
Quem, miser, extollis, qui ius usurpat et omen,
qui male consortes precipitando ruet!
Nec tu, Parthenope, quod Cesar abinde recessit,
exultes: veniet fortior atque ferus.
Ut lovis ad predam, quanto volat altius, ales
descendens tanto fortius ungue ferit,
non aliter Cesar mundi descendet ab ala,
trux veniet tandem, qui fuit ante pius.

(Particula XXXII - Petri de Ebulo)

Johannes Teresi - 29/06/2018
Oratio salutaris
“Ex oriente deus, Augusti dirige gressus,
ut meus hinc Cesar te duce sospes eat.
Ex oriente deus, conserva Cesaris actus,
ille tuus Raphael preparet eius iter.
Ex oriente deus, Romanum protege solem,
ut repetat patriam sospite mente suam.
Ex oriente deus, custodi nuper euntem,
quo tibi pro magno munere vota feram.
Ex oriente deus, dulcem comitare maritum,
emolli duros, saxea colla doma.
Ex oriente deus, tumidos tere, perde superbos,
coniugis angelicum fac redeuntis iter.
Ex oriente deus, qui regnas in tribus unus,
redde virum famule, que perit absque viro.
Cui mare, cui tellus, cui celum vivit et ether,
vir meus inter tot dona superstese eat.
Si pereo, per eum pereo, quia Cesare vivo
triste nichil patiar, dum modo capta ferat.”
Proditor interea Gisualdi venit Elias,
exhonerans famulas sera podagra manus;
sanguine non hominum didicit lenire dolorem
nec sapit antidotum, seve Mathee, tuum.
Qui, videt ut dominam, quasi gellicus ore rotundo
fatur, et in domina, glis satur, exta vomit:
“Heia, si qua potes, nostris virtutibus insta!
Eia, si qua potes bella movere, move!
Qui cupit omne, quod est, et parti cedere nescit,
amittet totum.
Sic tibi, dum velles totum, quod volvitur evo,
contigit, et regno pro breviore cadis.
Est opus, ut venias merito captiva Panormum;
sic populus, sic rex: hic petit, ille iubet”.

(Particula XXIII – Petri de Ebulo)
Johannes Teresi - 14/06/2018
ANIMALIA TERRA MARIQUE V
Elephantus

O quam mirus elephantus!
Unde venit gigas tantus?
Forsan is est e savanna,
Quae in terra Africana.
Eius quisque pes columna,
Corpus portat, non aerumna.
Nasus, manus, duo dentes,
Elephanto insolentes.
Quos, pro dolor, vendunt multi
Homines, qui sunt inculti.

Columbus

„Genus nostrum numerosum
Est afferre operosum.
Item nos in actione
Varii, cum ratione.
Ex quo nobis homo notus,
Intimus nobiscum totus.
Lingua ipsa hoc testatur:
Nostro nomine formatur.
Nonne sumus pacis signum,
Symbolum amoris dignum?“

Testudo

Quieto animo vivit testudo
Tecta in domo perfecta,
Eiusque similis est pulchritudo
Tecto in arce electa.

Et quaerens pabulum terra marique
Vitam corroborat, tegit,
Sed homo avidus semper ubique
Sortem testudinis regit.


Aurelius Vidulić. - 30/05/2018
De artibus liberalibus septem
Illic diva parens superum, Sapientia mater,
uberis Henrico VI munera digna dabat.
Ipsa ministrantes septem conventa sorores,
ut puerum doceant, officiosa rogat.
Prima loqui recte docet, altera iurgia lingue,
tercia conditos reddit in ore sonos.
Quarta, quid astra velint, cum visa coire retrorsum,
quinta docet numerum pro ratione legi.
Sexta gradus in voce suos docet impare cantu,
septima metiri posse magistrat humum.
Suscipti in gremio virtutum gratia mater
ore virum, iuvenem corpore, mente senem,
quem virtus dilapsa polo sic possidet omnis,
singula quod virtus asserat esse suum.
Hec mores informat et usibus illa coaptat;
hec sibi preiustum vendicat, illa pium;
hec, ubi res poscit, rigidum facit, illa modestum:
lex quandoque potest de pietate queri.
Arma fatigarant superos, que contulit illa:
sic sic era rigent, arma quod hoste carent.
Quod Numidos, qud Sarmaticos sibi Roma subegit,
unde redit Titan, nox ubi prima subit,
Magnus Alexander Darium quod vicit in armis,
quod fait imperio terra subacta suo,
et quod Pompeium Cesar patresque fugavit,
unde Tolomei crimen Egyptus habet:
nullus ei similis, nisi proles, nemo secundus,
Diis meus Henricus equiperandus erit.
Dicitur Henricus; latet hac in voce triumphus:
quod latet, in partes littera ducta parit.
Certant virtutes, certatim munera prebent,
crescit in Augusto gratia plena meo,
infra quem gremium Sapientia dulce recepit:
hec os ore docet, pectore pectus alit.


(Particula LI – Petri de Ebulo)
Johannes Teresi - 25/05/2018
Sapientia convicians Fortunae

Inclita regales crispans Sapientia vultus
aspera Fortune talia verba dedit:
sit tuus Andronicus, saturatus cede nepotis,
cui cruor Italicus potus et esca fuit.
Sit tuus Andronicus, qui crassus cede suorum
addidit ex omni stirpe necare probos.
Cuius ad extremum licet impar pena reatu,
mors sua perpetuo vindice feda caret.
Sit tuus ille senex, qui raptus ut Iccarus alis
occidit et pelago flet sua mersa ratis.
Occidit, ut quondam series immensa gigantum,
quis fuit imperium cura videre lovis.
Sic et Tancredus multo miser ebrius auro
occidit, in dominum dum tulit arma suum.
Si potes, Andronicum civilibus eripe telis;
si potes, alterius regna tuere senis.
Nam meus Henricus VI materna sede sedebit,
in qua rex Salomon sedit in orbe potens.
Talis erit sedes: ebur uxorabit in auro;
hoc hominum sensus exuperabit opus.
Bis senos habitura gradus Henricia sedes,
ex auro sex, sex ex adhamante gradus,
per quos fulvescent civili more leones:
ordine suppositi iussa sedentis agant.
Procedant de sede throni, res ardua, grifes,
procedant aquile seu Nucerinus aper,
prodedant rigidi nostra de sede leones,
procedant fenix, nuncia pacis avis.
A leva Neptunus aquas castiget, et omne
Iuppiter a dextri corrigat ipse solum.
A leva citharam moveat Mercurius aure,
omnividens dextra Phebus in aure legat.
Mars pre sede sedens gladiatus territet orbem,
cogat ad imperium sidera, fata, deos.

(Particula LII – Petri de Ebulo)

Johannes Teresi - 21/05/2018
Primi regis Siciliae
Dux ubi Roggerius, Guiscardi Clara propago,
iam fastidiret noment habere ducis,
altius aspirat. Qui, delegante Calisto,
ungitur in regem. Rex nova regna facit.
Quem fera barbaries timuit, quem Nilus et omnis
circulus oceani.
Rex ut regna suis subduxit plurima regnis,
disposuit noment perpetuare suum,
inclita cui peperit plures Albidia natosi
occubuit tandem mater et orba suis
successit viduo post hac Sibilia lecto;
infelix sterilem clausit aborsa diem,
sic erat in fatis, ut tercia nubere uxor,
per quam Romani cresceret orbis honor.
A magnis veniens natalibus orba Beatrix,
concipt a sole, lux paritura, diem.
Virtulem virtus, docilem proba, casta pudicam,
formosam peperit pulchra, beata piam.
Nascitur in lucem de ventre beata beato,
de Constatini nomine nomen habens.
Traditur Augusto coniux Costantia magno;
Lucius in nuptu pronuba causa fiut,
Lucius hos iungit, quos Celestinus inurgit:
Lucidus hic zenit, celicus ille sacrat.
Tertius in sexto digne requiiescit uterque;
sic notat Henricus sextus utrumque patrem.
Nominibus tantis utinam respondeat actus!
Adsint et meritis nomina digna suis!
Luceat in sanctis unus, celestiat alter,
a quibus Henricus munera birra capit.
Tercius antstes sacrat hanc, et tercius alter
copulat, et patri tercia nupta tulit.
Non licuit quartam patri traducere nuptam,
nam paritas numeri dosplicet ipsa Deo.

(Incipt prima primi regis Siciliae particulaPetri de Ebulo)

Johannes Teresi - 11/05/2018
Imperialis unctio

Serta recepturus cum Cesar venit in urbem,
exultat pompis inclita Roma novis.
Ad Petri devenit eques venerabile templum,
quo pater antistes preredimitus erat.
Balsama, thus, aloe, miristica, cinnama, nardus,
regibus assuetus ambra modestus odor,
per vicos, per tecta fragrant redolentque per urbem,
thuris aromatici spirat ubisque rogus.
Vestit odora viam mirtus sociata diathis,
luxuriant croceis lilia iuncta rosis.
Prima domus templi bisso vestitur et ostro,
stellificat tedis cerea flamma suis.
At domus interior, ubi mensa coruscat et agnus,
purpurat aurato, res operosa, loco.
A vice, Petre, tua pius introducitur heros:
inclitus, altaris sistitur ante gradus.
Primo papa manus sacrat ambas crismate sacro,
ut testamentum victor utrumque gerat.
Brachia sanctificans, scapulas et pectus inungens:
“In Christum domini te deus unxit” ait.
Post hec imperii correptum tradidit ensem,
quem Petrus abscissa iussus ab aure tulit.
Ensis utrimque potens, temple defensor et orbis,
hinc regit ecclesiam, corrigit inde solum.
Iura potestatis, pondus pietatis et equi,
signat in Augusta tradita virga manu.
Anulus ecclesie, regnorum nobilis arra,
offertur digitis, Octaviane, tuis.
Quam geris aurate, Cesar, diadema thiare,
signat apostolicas partecipare vices.
Post hec cantatis ad castra revertitur ymnis,
mandat, in Apuliam quisque quod ire paret.


(Particula X Petrus da Eboli)

Johannes Teresi - 05/05/2018
Sapientiam invocat poeta
Desine, Calliope; satis est memorasse, quod holim
Tityrus ad fagi tegmina duxit oves.
Desine tu, Pean, celeberrima, desine, Clio:
sit mugisse satis commemorasse Iavem.
Non mea Calliopes nec Apollinis ara latabit
carmina, que pecudum, que vorat, exta litant.
Te peto, te cupio, summi Sapientia patris,
que legis eterna mente, quod orbis habet.
Tu pelagi metiris aquas, metris abissum;
Te metuunt solam, te venerantur aque.
Tu patrii legis astra poli, tibi servit Olimpus,
Te sine vita perit; te sine nemo sapit.
Nam quod sol hominum , Salomon, David inclita proles,
sensit seu meruit, creditor esse tuum.
Tu, massam discepa rudem, tu, litis amice
primicias certo conciliata loco,
Tu depinxisti fatali sidere celum:
unde venit, nosti, Phebus et unde soror.
Nam quod friget yemps, ver umet, torret et estas,
siccitat autunnus, creditur esse tuum.
Quod breve litus aquas refrenat turbine motas,
quod montes, quod humum sustinet unda, tuum.
Tu, pudor eternus, sacrasti virginis alvum,
Tu sata, tu nascens, tu genitura creas.
Theasuaros aperi, veniens illabere celo:
semper es ut verax, da michi vera loqui.
Tu divina loqui Petro post rete dedisti,
ex uno per te flumina ventre fluunt.
Nec minor in partes divisa, set integra constas,
ut i set que vis, dans tua dona tuis.
Hos genus eloquii, mentes interpretis illos,
hos virtutis opus promeruisse facis.
Da michi cepta loqui, da ceptis fine potiri,
possit ut Augusto Musa placere suo.

(In cipit liber tercius ad honorem et gloriam magni imperatoris “Particula XLVII” Petrus de Ebulo)

Testimonia collegit

Johannes Teresi - 28/04/2018
CANTUM PIERI

(Latina versio omonimi carminis Fabricii De André)






Dormis sepultus in frumenti campo,
non est iam rosa, non tulipa, at tantum
pro te vigilant ab umbra sulcorum
milia papavera rubro colore.
“Lucios argenteos velim videre,
non iam cadavera quae in fluvium mersere”.
Ita dicebas et erat hieme
ad loca inferna nunc ingredieris,
animo tristi quippe quem piget,
dum ventus algidus inicit nivem.
Conside, Piere, conside nunc,
te volvat ventus huc et illuc,
mortuorum in pugna fer in te vocem,
qui dedit vitam accepit crucem.
Iter faciebas in ima valle,
vidisti hominem passim errantem.
Erat is miles eodem corde,
Habitus tamen adverso colore.
Caede eum, Piere, caede eum nunc,
Post ictum vulnera, vulnera hunc,
donec eius vultus fiat totus exanguis,
donec eum tegant humus et sanguis.
« at si vulnavero in cor aut in frontem,
vix ei supererit ad extremam mortem,
tempus mihi restat ut possim videre
oculos hominis in morte teneri.
Eras intentus in hac meditatione,
ille te videt, in preda timoris,
arma impugnabat ad suam defensionem,
non gratiam refert suo commilitone.
Humi procumbis sine lamentis,
tu ipse sensis uno momento
tempus deficere, non satis tibi
ut petas veniam omnis deliqui.
“Ninetta pulchra, utinam moriar
in primo vere, inter laetos flores”…
Dormis sepultus in frumenti campo,
non est iam rosa, non tulipa, at tantum
pro te vigilant ab umbra sulcorum
milia papavera…. rubro… colore.
Lucia Mattera - 14/04/2018


ANIMALIA TERRA MARIQUE IV
Vacca

Ubi herbae densae, multae,
Ibi erant vaccae cultae,
Quae in pascuis pascebantur,
A pastore servabantur.
Lacte suo sano vere
Illae multos nutrivere.
Nunc in stabulo sunt maestae,
Nonne facimus moleste?

Canis

Parvus, immo sit immanis,
Et quocumque sit colore,
Hero carus eius canis,
Particepsque in amore.

Si et latrat, caudam movet,
Conicit se in te laete,
Tu permulce qui te fovet,
Erit felix stans quiete.

Te amabit et servabit,
Fidelisque semper erit,
Hoc est foedus, firme stabit,
Id cum cane numquem perit.

Ursus

„Num me ullus vocat ursus?
Tum sic tum sic semper, rursus.
Auget caput pictor pingens!
Forsan merito, nam ingens.
Minime irascor, verum,
Si me dicant non procerum.
Num sim ego et frustratus
Si designar soleatus?
Unum rogo et non pravum:
Silvam amo, meum cavum.
Homo, tibi sit motivum
Ut conserves omne vivum.“





Aurelius Vidulić. - 28/03/2018
DE SIDEREO ITINERE

Ultima limina caelum. En cursus sidereae nunc
Conatus navis disces. Quae quinque per annos
missa novos orbes ad barbaricos speculandos,
cultus vitasque ad quaerendos, litora ad illa
audacterque aditum quo nemo se tulit ante.



Alberto Cattaneo - 15/03/2018
CANTUS MARINELLAE


CANTUS MARINELLAE
(versio Latina Luciae Matterae carminis Lucii Baptisti)





Haec pulchrae Marinellae historia vera est,
quae lapsa est in fluvium primo vere,
sed ventus qui eam vidit ita bellam
a fluvio eam transtulit usque ad stellam.
Sola sine memoria ullius doloris,
vivebas sine somnio ullius amoris,
sed rex sine custodia nec corona
pulsavit quondam ter, captus amore.
Tu eum secuta es sine ratione,
ut quidam adulescens aquilonem.
Sol erat et tibi pulchri erant ocelli,
basiavit tibi comam et labella.
Luna erat et tibi oculi lassi,
amplexus arte te, in amore mansit.
Savii et risus fuerunt eo momento,
dein lilia ut stellae in firmamento,
viderunt te laetantem amore certo,
fremebat pellis tua saviis et vento.
Dicunt attamen te, dum recurrebas,
in fluvium lapsam esse, qua nesciebant.
Ille te mortuam, non, putare noluit,
centum annos ad te pulsare semper voluit.
Hic tibi cantus est, mea Marinella,
quae in caelum astro ibas, nova stella,
sed omnia pulchra transeunt uno momento
et te rapiebat e vita avidus ventus.


Textus elaboratioque graphica : Lucia Mattera


Lucia Mattera - 19/02/2018
CANTIUNCULA QUADRAGESIMALIS CROATICA
En paeniteo, mi Deus

CANTIUNCULA QUADRAGESIMALIS CROATICA
(Ja se kajem, Bo˛e mili)

En paeniteo, mi Deus,
Peccatorum nunc meorum,
Pectus meum, Deus meus,
Flet et gemit memor morum.

Si ad culpas quis adhaeret,
Numquam tu ulcisci volens,
Tu non sines, ut desperet
De peccatis suis dolens.

Amo te, o Deus bone,
Pectore te amo toto,
Et amorem nunc appone,
Amor tui mi in voto.

Latine reddidit Aurelius Vidulić


Aurelius Vidulić. - 17/02/2018
Iambus de pumilione
Calvities recusatur ut alterius
malum omnem apud poetam, orbis illa tua.
Affluit casus copis ubi triumphum prae-
bet prosiliens guttas saliva ut spumam.
Exiguo tuo pede adambulas
membris modo demissus tuis, glaber nane!
Andreas Novocomensis - 11/02/2018
Animalia terra marique III
Larus

Est in caelo nunc larorum
Magnus chorus fragosorum.
Sunt larorum amatores
Navium navigatores.
Comites eorum lari
Domi et in vasto mari.

Quidam parvus vocat larum
Natatorem sic praeclarum:
„Felix potens tecum nare!
Veni prope, veni, lare!“


Luscinia

„Nequaquam possum magnam me narrare
Nec vocem fortem me habere fantur,
Harmoniam sed dicunt multum stare,
Lusciniae qua valde gloriantur.

Num dices nostrum sine verbis cantum
Et hominis non cordi loqui clare?
Harmonia essentialis tantum
Et merito hoc potes affirmare.“


Cycnus

Cycni candidi, formosi
Ad flumen devolavere,
In splendore, otiosi,
Luxum spargere coepere.

Cibum quaerit agmen totum,
Hic en illum comitatur,
Omnis vesperi commotum
Casum eloqui conatur.

In consessu decrevere
Cras in viam se daturos.
Se sic diceres differre
Pulchritudinem ituros.

Scripsit Aurelius Vidulić

Aurelius Vidulić. - 27/01/2018
David Stellam

Tamen honor magnus fuit David Stellam olim ferre
bene in dalmatica veste infixa eam superbe offerre.
Divinum propter et vero singulare ingens signum
potestatis adrogantia eos damnabat ad patibulum,
homines, mulieres, pueros spretos ut obiectum indignum.
Conferto ordine, corpore congelato et anima mortificata,
in parvulum spatium coacti sordidum et obscurum,
ad mortem ibant sententia certa et praeiudicata.
Quis hoc volebat, nisi qui in corde odium habebat,
stirpis purae conceptum, pravam potestatem tenebat?
At Stella illa quae in Dei caelo lucet,
iure mortem delet, totam inscientiam torret.
Horrendum scelus captivos eos faciens, ad mortem damnatos,
sacrificium iniustum eos reddens ad fossas destinatos,
immortales coronaverunt, innocentes extulerunt,
nullo pretio a fortiori eorum aetatem aestimaverunt.

Johannes Teresi - 24/01/2018
Annus novus, vita nova?
Utinam
annus venturus appareret dissimilis quam anteriores!
Quod eveniret si quisque cognosceret fragilitatem suam
si relinqueret cupiditatem violentam
si coleret naturam summa cum honestate
si quaereret amicitiam sine ullo praemio.
Annus venturus verumtamen dissimilis erit
si humanitas inter homines et in orbe praevaleat
si quisque sibi dabit instrumentum “indifferentiae arbitrii”
si rei pubblicae rectores omnes prudentia civitates regent
si in cordibus omnibus que deorum pax aere imprimatur.

Johannes Teresi - 07/01/2018

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae