De rerum natura
. Nemo ignorat clarissimum poema philosophicum Titi Lucretii Cari, qui,
opus convertens amissum Περὶ φύσεως Epicuri, sibi proposuit homines levare
mortis et deorum metu, cum ostenderet quomodo corpora per atomos materiales
gignerentur. De qua re oportet ne verbi originem naturae omittamus a (g)nascor, natus sum, nasci: ergo in perpetua renovatione
mundi consistit.
Naturam non matrem esse humani generis, sed novercam
(Lact. De opificio Dei, 3,1). Id dicitur quod natura
omnibus animalibus arma dedit quibus se defenderent, sed non hominibus, ut
narratur in dialogo Platonis (Prot. 321). Epimetheus, cui munus erat suam
cuique facultatem convenienter tribuendi, divisis viribus animalibus sine
ratione, animadvertit nihil mansisse hominibus: qua re Prometheus duplicem
artem Vulcani et Minervae subduxit cum igne ut iis genus humanum donaret.
Deinde, de quo furto, ut fama est, Prometheus a Iove punietur. Eadem
sententia a poeta Iacob Leopardi in Dialogo Naturae et incolae Islandiae
expressa est.
Natura abhorret vacuum.
Sententia effingit quod philosophi Aristotelici opinati sunt contrarii
atomorum doctrinae sectatoribus. Aetate recentiore Cartesius cum
philosophia Aristotelis congruit, ex contrario Blasius Pascal putavit
naturam nullum vacui horrorem habere . Novissima aetate sententia adhibetur
translatis verbis ut pericula rei publicae rectorum absentiae ostendantur.
Horrore vacui capi artifices pingendi feruntur cum omnia spatia replere omni
modo volunt.
Natura non facit saltus.
Hoc scriptum est a Linnaeo in Philosophia botanica ( cap. 27), ut explanaretur
naturae processus: omnia gradatim et lentissime mutantur; re vera sententia
a fundamento Aristotelico exorta est.
Parvo esset natura contenta
(Cic. De finibus 2, 91). Ad vivendum pauca necessaria sunt, reliqua
supervacua. Similiter apud Boetium (De consolatione philosophiae, 2,5) Natura est paucis contenta. Haec verba ad frugalitatem et
temperantiam hortantur.
Naturalia non sunt turpia.
Sic benigne philosophus Rousseau opinatus est aetate Romanticorum cum
natura bona magistra existimaretur. Potestne hoc fieri nisi virtute
rationeque ducimur? Naturae convenienter vivere, saepe
monuit Cicero, sed cum virtute. Similiter adseveravit Seneca: natura duce, sed cum ratione. Etiam Christiani dictum
acceperunt dummodo in vita religiose peracta.
Scripsit Lydia Ariminensis