NOVA POMPEIIS REPERTA
Ossa fulvi equi inventa sunt in suburbano non longe a villa mysteriorum,
apud viam Civitatis Iulianae: ex reliquiis quae superfuerunt, intellegi
potest fuisse magnum, forte, generosum animal , ornatu instructum, paratum
ad celeriter effugiendum. Inventio maximi momenti effecta est, stabulum cum
iungeretur magnificis aedibus , hoc ait Massimo Osanna, rector effossionis,
quarum dominus dux loci fuisse reputatur. Equus ad horribilem mortem obiit,
intercluso spiritu cinere effusa et aestu vehementissimo nubis
pyroclasticae. Sed nova coniectura mentem archaeologorum occupat, si forte
altera villa mysteriorum exstiterit ut ab incipiente saeculo XX quidam
opinatus est. Coniectatur villam habuisse muros opere tectorio exornatos et
sumptuosa podia erga mare, praeter receptacula vini et horrei, partem
aedificii servituti permissam.
Scripsit Lydia Ariminensis
|