Annus
2 0 1 8


EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.4)

IV. Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in deserto

2 dies quadraginta et tentabatur a diabolo. Nec quidquam edit diebus illis et, consummatis illis, esuriit.

3 Dixit autem ei diabolus: ‘Si Filius Dei es, dic lapidi huic, ut panis fiat’.

4 Respondit ad illum Iesus: ‘Scriptum est: ‹Non pane solo uiuet homo›’.

5 Sustulit eum et ostendit ei omnia regna orbis terrae in momento temporis;

6 et dixit ei diabolus: ‘Dabo tibi potestatem hanc uniuersam et gloriam illorum, quia mihi tradita est, et cui uolo, do illam.

7 Si ergo tu ueneratus sis me, erit omnis tua’.

8 Respondens Iesus dixit illi: ‘Scriptum est: ‹Dominum Deum tuum ueneraberis et illi soli seruies’’.

9 Duxit autem eum Ierosolymam et statuit eum super pinnam templi et dixit ei: ‘Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.

10 Scriptum est enim: ‹Angelis suis mandabit de te, ut conseruent te›

11 et: ‹In manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum›’.

12 Respondens dixit illi Iesus: ‘Dictum est: ‹Non tentabis Dominum Deum tuum›’.

13 Finita omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.

14 Regressus est Iesus in uirtute Spiritus in Galilaeam, et fama exiit per uniuersam regionem de illo.

15 Ille docebat in congregationibus eorum et magnificabatur ab omnibus.

16 Venit Nazaretham, ubi nutitus erat, et intrauit secundum consuetudinem suam die sabbati in congregationem, et surrexit, ut legeret.

17 Traditus est ei libellus Isaiae uatis; et cum reuoluisset libellum, inuenit locum, ubi scriptum erat:

18 ‘Spiritus Domini super me; propter quod unxit me ad fauste nuntiandum pauperibus, misit me praedicatum captiuis remissionem et caecis uisum, ad mittendos confractos in remissionem,

19 praedicatum annum Domini acceptum’.

20 Cum plicuisset libellum, reddidit ministro et sedit; et omnium in congregatione oculi erant intendentes in eum.

21 Coepit autem dicere ad illos: ‘Hodie impleta est haec Scriptura in auribus uestris’.

22 Omnes testabantur ei et mirabantur de uerbis gratiae, quae egrediebantur ex ore eius, et dicebant: ‘Nonne hic est filius Iosephi?’.

23 Dixit ad illos: ‘Utique dicetis mihi hanc similitudinem: ‹Medice, cura teipsum. Quae audiuimus facta Capharnai, ea fac hic quoque, in patria tua’.

24 Dixit autem: ‘Amen dico uobis: Nemo uates acceptus est in patria sua.

25 In ueritate autem dico uobis: Multae uiduae erant diebus Eliae in Israele, cum clausum est caelum annos tres et menses sex, cum facta est fames magna in omni terra;

26 et ad nullam earum missus est Elias nisi ad mulierem uiduam Sareptae Sidoniae.

27 Multi leprosi erant in Israele Eliseo uate; et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus’.

28 Omnes in congregatione haec audientes repleti sunt ira.

29 Surrexerunt et eiecerunt eum extra ciuitatem et duxerunt eum usque ad supercilium montis, supra quem ciuitas illorum aedificata erat, ut praecipitarent eum.

30 Is autem, cum transisset per medium illorum, egrediebatur.

31 Descendit Capharnaum, in ciuitatem Galilaeae. Erat docens illos sabbatis;

32 et stupebant de doctrina eius, quia in potestate erat sermo eius.

33 In congregatione erat homo habens spiritum daemonii immundi; et exclamauit uoce magna:

34 ‘Sine, quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Uenisti, ut perderes nos? Scio te, quis sis: Sanctus Dei’.

35 Increpauit illi Iesus dicens: ‘Obmutesce et exi ex illo!’. Cum proiecisset illum daemonium in medium, exiit ex illo nihilque ei nocuit.

36 Factus est pauor in omnibus et colloquebantur inter se dicentes: ‘Quid est hoc uerbum, quia in potestate et uirtute imperat immundis spiritibus, et exeunt?’.

37 Diuulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.

38 Cum autem surrexisset [et exiuisset] e congregatione, introiuit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magna febri; et rogauerunt eum pro illa.

39 Cum stetisset super illam, imperauit febri, et dimisit illam; et continuo cum surrexisset, ministrabat eis.

40 Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos uariis languoribus, ducebant illos ad eum. Qui singulis manus imponens curabat illos.

41 Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: ‘Tu es Filius Dei’. Increpans non sinebat loqui illa, quia sciebant eum esse Christum.

42 Facto autem die, egressus abiit in desertum locum; et turbae requirebant eum et uenerunt usque ad illum et detinebant eum, ne discederet ab eis.

43 Qui dixit ad illos: ‘Etiam aliis ciuitatibus oportet me fauste nuntiare regnum Dei, quia ideo missus sum’.

44 Erat praedicans in congregationibus Iudaeae.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae