SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (VII)
“Λάθε βιώσας”:
haec sententia Epicuro philosopho tributa est, qui vitam degit tempore quo
Graeci non iam πολῖται essent, sed potius magno imperio subiecti, libertate
orbati, quamquam non tot decades transactae a Socratis obitu erant: in illa
aetate cives de re publica in foris, palaestris viisque disputare solebant,
cum civitas suis legibus niteretur. Sub imperio, ex Epicuri philosophia,
vir privatus, publicis negotiis reiectis, tranquillitatem seiunctus ab
aliis praeter amicos requirit. Aliqua eius dicta clarissima sunt, ut infra
legere potes.
Tὸ φρικωδέστατον οὖν τῶν κακῶν ὁ θάνατος οὐθὲν πρὸς ἡμᾶς, ἐπειδήπερ ὅταν
μὲν ἡμεῖς ὦμεν, ὁ θάνατος οὐ πάρεστιν, ὅταν δὲ ὁ θάνατος παρῇ, τόθ' ἡμεῖς
οὐκ ἐσμέν. (Epistula ad Menoeceum, 125, 5)
Ὧν ἡ σοφία παρασκευάζεται εἰς τὴν τοῦ ὅλου βίου μακαριότητα πολὺ μέγιστόν
ἐστιν ἡ τῆς φιλίας κτῆσις. (Ratae sententiae, 27)
Μήτε νέος τις ὢν μελλέτω φιλοσοφεῖν, μήτε γέρων ὑπάρχων κοπιάτω φιλοσοφῶν.
οὔτε γὰρ ἄωρος οὐδείς ἐστιν οὔτε πάρωρος πρὸς τὸ κατὰ ψυχὴν ὑγιαῖνον.
(Epistula ad Menoeceum, 122).
Epicuri philosophia maxime Romanorum poetas movit: Epicureus fuit
Lucretius, qui in versus eius doctrinam convertit, talis fuit Vergilius,
qui in vico Pausilypo Neapolitano apud scholam Syronis quam in permixta
Urbe vivere maluit. Nonne quodam modo illius sectator ipse Horatius fuisse
videtur? Qui clarum versum exaravit: “ Nec vixit male, qui natus moriensque fefellit (Ep.
1,17,10). Quid dicam de adversa fortuna Ovidii qui exul ad extremum tempus
vitae in Ponto mansit? Iusto iure verbis philosophi aliter prolatis, cum clarus fama Urbe ignotis causis expulsus esset, haec
scripsit: “bene qui latuit, bene vixit “ (Tristia 4,25).
Scripsit Lydia Ariminensis
|