Annus
2 0 1 8


SENTENTIAE LATINAE (III)

PECUNIA NON OLET

His prope verbis Vespasianus Tito respondit, cum cum filius eum reprehendisset quod vectigal urinae imposuisset. Hoc Suetonius testatur (De vita Caesarum, Divus Vespasianus, 23,3): “Reprehendenti filio Tito, quod etiam urinae vectigal commentus esset, pecuniam ex prima pensione admovit ad nares, sciscitans num odore offenderetur; et illo negante: Atqui, inquit, e lotio est”.

Idem Cassius Dio (Hist. XVI, 14, 5) scripsit:

“δότε μοι τὸ ἀργύριον· ἡ γὰρ βάσις αὐτοῦ αὕτη ἐστί”. καὶ πρὸς

τὸν Τίτον ἀγανακτοῦντα τῷ τοῦ οὔρου τέλει, ὃ καὶ αὐτὸ μετὰ τῶν

ἄλλων κατεδείχθη, εἶπε, λαβὼν ἐξ αὐτοῦ χρυσοῦς πεπορισμένους

καὶ δείξας αὐτῷ, “ἰδού, τέκνον, εἴ τι ὄζουσιν”.

Etiam tempore hodierno haec sententia profertur ab illis qui putant non cavillandum esse de nummorum origine.

Vespasianus curavit magna dolia ponenda in Urbe ad urinam colligendam quam fullones et coriarii auferebant: nam sale ammoniaco urinae usi, uni maculas de pannis abluebant et dealbabant, alteri pelles conficiebant. Ipsi vectigal imperatori solvebant. Etiam tunc homines spurcissimi non defuerunt latrinas spernentes, ut ostendunt inscriptiones Pompeianae minantes inurbanis muros inquinantibus. Romae IV saeculo p. Ch.n. CL latrinae putantur adfuisse. Prope similes Pompeiis, Ostiae, in villa Sicula Platiae inventae sunt: constant ex subselliis perforatis forma ferri equini ad muros applicatis, sub quibus aqua fluens sordes detrahebat. Ibi omnes insidentes (incertum est an feminae adirent) sine ulla verecundia tranquille loquebantur. Martialis poeta scribit de quodam Vacerra qui in latrina totum diem terebat exspectans si quis se ad cenam invitaret (XI, 77): “

In omnibus Vacerra quod conclavibus
consumit horas et die toto sedet,
cenaturit Vacerra, non cacaturit.”

Cum etiam sepulcreta ut latrinae adhibebantur, Trimalchio ( Petr., 71, 8) vult custodem poni ante tumulum: “Praeponam enim unum ex libertis sepulchro meo custodiae causa, ne in monumentum meum populus cacatum currat.”


Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae