Annus
2 0 1 8


SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (IV)

Ἀγνώστῳ θεῷ. Apostolus Paulus, cum Athenienses alloqueretur in Areopago, miratus est quod aram vidit ignoto deo dicatam. “ Σταθεὶς δὲ Παῦλος ἐν μέσῳ τοῦ Ἀρείου Πάγου ἔφη, Ἄνδρες Ἀθηναῖοι, κατὰ πάντα ὠς δεισιδαιμονεστέρους ὑμὰς θεωρῶ· διερχόμενος γὰρ καὶ ἀναθεωρῶν τὰ σεβάσματα ὑμῶν εὖρον καὶ βωμόν ἐν ᾧ ἐπεγέγραπτο Ἀγνώστῳ θεῷ· ὃ οὖν ἀγνοοῦντες εὐσεβεῖτε, τοῦτο ἐγὼ καταγγέλλω ὑμῖν· ὁ θεός ὁ ποιήσας τὸν κόσμον καὶ πάντα τά ἐν αὐτῷ, οὗτος οὐρανοῦ καὶ γῆς ὑπάρχων κύριος οὐκ ἐν χειροποιήτοις ναοῖς κατοικεῖ (Πράξεις Ἀποστόλων, 17, 22-24, Nestle-Aland) “Stans autem Paulus in medio Areopagi ait: Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video. Praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram, in qua scriptum erat: IGNOTO DEO. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego adnuntio vobis. Deus, qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt, hic, caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat”. (Vulgata Clementina, Acta Ap. 17, 22-24).

Μηδὲν ἄγαν : haec sententia inscripta in templo Delphico, ut traditur, sapientiam Apollinis complectitur, similiter ac γνῶθι σεαυτόν, ut homines cum diis certantes ne modos excedant, quo praecepto tot mythi et tragediae Graecorum nixi sunt: Latine “ne quid nimis” idem sonat (Ter. Andria, v. 61); apud Horatium (Sat. I,1 v. 106) illud legimus “est modus in rebus”, quod tamen potius ad usum vitae quam ad religionem vel philosophiam pertinere videtur.

Ἄλφα καὶ῏Ω . Prima et ultima littera initium et finem significant. Haec notio invenitur in Apocalypsis Iohannis (22,13): “Ego sum alpha et omega, primus et novissimus, principium et finis”.᾿Aποκάλυψις Ἰωάννου ( 22,13): “ ᾿Εγὼ τὸ Ἄλφα καὶ τὸ῏Ω, ὁ πρῶτος καὶ ὁ ἔσχατος, ἡ ἀρχὴ καὶ τὸ τέλος."

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae