Annus
2 0 1 8


ULTIMUS EFFUGIT

In locis archaeologicis Pompeiorum aliquid novum et mirum nuperrime erutum est: ossa hominis triginta quinque fere annorum, praeter caput, inventa sunt qui putatur ultimus inter fugitivos fuisse. Cur hoc archaeologi collegerunt?

E cavo regionis V in lucem reliquiae viri tabe ossea aegri in lucem prolatae sunt; nam tibia vestigia corruptionis ossis ostendit, quae imminutio nimirum effecerat ut difficulter et acerbe ambularet; quare miser aestimatur ultimus domi suae mansisse post Vesuvii conflagrationem et serius claudicans effugisse ut evaderet. At sors crudelissima eum subiit. Prima pervestigatio aperuit illum nube pyroclastica ardenti percussum esse in qua ingens saxum trecentorum kiliogrammatum deferretur. Cum se verteret ut inspiceret nubem vagantem contra se progressuram, lapide maximi ponderis qui ei caput avellit et infra abdit cum humeris et pectore superiore prostratus est. Sub fugitivi ossibus clavis inventa est simulque pera coriacea in qua parvum thesaurum tenebatur, viginti argenta signata quae quingentis fere euronummis hodiernis aestimari possunt.

Conflagratio Vesuvii anni LXXIX p.Ch.n. non desinit nos admiratione afficere, quodam modo ad vitam revocans illos qui ob tantam calamitatem perierunt et eorum extremas vices.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae