Olim Minerva dum in media silva ambulabat aliquid insoliti offendit. Quod
nihil nisi cervæ os primum ei visum est, postea vero cum studiosius
inspiceret id omnino cavum esse animadvertit: formicæ id vacuefecerant!
Homini mediocri nihil nisi aliquid insolitum hoc visus esset, Minerva vero
cum scientiæ dea esset mente finxit aliquid, atque foraminibus aliquibus
factis efficit ut sonus mirabilis e osse ederetur! Ecce primum auditum est
avenæ sonus dulcis suavisque. Paulo post convivium apparabatur in Olympo.
Minerva inter pocula et epulas constituit coram aliis deis deabusque primum
avena canere. 'Conticuere omnes intentique ora tenebant'. Omnes... præ
Venere atque Hera, quas Minerva inter se loquentes ac subridentes audivit.
Quod ægre passa profecta est in lacu quadam ei cara. Eo huc illuc
ambulabat, fronte contracta, calculos in aqua dejiciens. Cum avenam
sumpsisset denuo ut caneret, statim animadvertit cur istæ stultæ eam
arridissent: in summa lacu vidit suam ipsæ imaginem avena canentem quæ
omnino nihil ei placuit. Os videbatur rubre colore tinctus omnino tumidus:
genæ ut globi, nasum ut cavernæ. Hoc scilicet ei visus est minime decere
deæ sui generis. Statim ergo abjecit in media silva et imprecata est ut
quisquis eas sustulissetgravi afficeretur supplicio. Forte fortuna prope
locum habitabat Marsyas satyrus. Satyrus est vir, qui pedibus vero capræ,
cornua in summo capite et aures longæ. Cum primum avena illa cecinisset,
confestim sonus ille mirificus denuo editum est -nam instrumentum divinum
erat. Sed 'quid juvat' secum cogitabat 'tanto ingenio præditum esse nisi
paululum gloriari licet?' Ob hanc rem statuit continuo coram oppidanis qui
prope silvam colebant canere. Omnes etiam 'conticuere...'. Insuper vir
quidam ausus est admiratione afflictus ei dicere 'mea quidem sententia tam
pulchre, immo melius, quam Apollo canere quis'. Apollo, ponite, musicæ
fautor atque deus! Nemo potest melius Apollo canere. De hoc autem Marsyas
non curavit. Immo cum in dies ejus fama major fieri cœpit in parietibus
oppidorum ausus est scribere, cum spectaculum nuntiare voluisset, 'Marsyas,
tibicen, tam bonus quam Apollo'. Neque immo cum jam nomen ejus notum toto
in orbe terrarum fuisset hoc satis visus est, q.o.b. quod hactenus 'tam
bonus quam' in 'Marsyas, vel melius quam Apollo canit' mutavit. Fama in
dies crescebat, atque crescebat... ita crevit ut e summo Olympo, unde diis
omnia aspicere auscultareque licet, Apollo jam diu certus factus fuerat
hujus homunculi. Primum sine cura eum despiciebat, immo risum movebat illum
miserum hominem gloriantem. Contra cum Marsyam nobiliorem fieri vidisset se
arridentem 'satis!' dixi. In silvam profectus obviam fuit Marsyam et 'Eho,
tu, homuncule' dixit 'num putas te isto cum instrumento melius me canere
posse? Bene sit. Quidni ergo certamen celebramus quo discernere possimus
uter optimus est cantor?. Marsyas glorians consentit: ipse deus eum
invitabat cantatum!' Paulo post certamine dicto convenerunt Marsyas avena
ossea Apollo lyram gerens Musæ scientiarum artiumque judices. Parte prima
uterque perbelle cecinit, ita ut ne mente quidem fingere potestis... fuit
procul dubio optimum concertum quod umquam cantum est (non The Beatles,
neque illi Rolling Stones... Marsyas atque Apollo!) neque Musæ nullum
legere ausæ; denuo certandum erat. Nunc autem Apollo jussit Marsyam imitari
quidquid feceret; Marsyas iterum consentit. Apollo intrincatis modis canere
cœpit, sine ulla molestia Marsya imitante; quo citius canebat eo contra
Marsyas imitari poterat. Sed repente medio in concerto dum canebat, aliquid
novi: lyram deorsum vertit... sed eodem modo canebat! Neque modo: etiam
voce magna canere dum lyra canebat cœpit. “Age, Marsyas” ait exsultans “fac
ut et tu canes”. Væ Marsyæ, o amici, quod nemini -neque immo deo ipsi-
avena versata canere licet, neque immo semel voce canere! Quam ob rem
judices tandem Apollinem victorem creavere. Paulo post ut fama fertur
Marsyam religavit ac pependit deorsum ex arbore ipsaque avena -scelesta!-
cutem ei membratim separavit, ut scripsit Ovidius:
nec quicquam nisi vulnus erat; cruor undique manat,
detectique patent nervi, trepidæque sine ulla
pelle micant venæ; salientia viscera possis
et perlucentes numerare in pectore fibras.
Inde petens rapidus ripis declivibus æquor
Marsya nomen habet, Phrygiae liquidissimus amnis.
Scripsit Ismael Canariensis