XVI. Cum transivisset sabbatum, Maria Magdalia et Maria Iacobi et Salome
emerunt aromata, ut cum venissent, ungerent eum.
2
Valde mane, primo [die] sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole.
3
Dicebant inter se: ‘Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?’.
4
Cum aspexissent, vident revolutum lapidem; erat enim magnus valde.
5
Ingressae in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum
veste candida, et obstupuerunt.
6
Ille vero dicit eis: ‘Nolite expavescere! Iesum quaeritis Nazarenum
crucifixum. Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum.
7
Sed ite, dicite discipulis eius et Petro: ‹Praecedit vos in Galilaeam. Ibi
eum videbitis, sicut dixit vobis›’.
8
Egressae fugerunt e monumento; tenebat enim eas tremor et stupor, nec
cuiquam dixerunt quidquam, nam timebant.
[Omnia vero, quae praecepta erant eis, qui erant cum Petro, exposuerunt
breviter. Post haec apparuit ipse quoque Iesus, et ab oriente usque ad
occidentem emisit per illos sanctam et incorruptam praedicationem aeternae
salutis. Amen.]
9
Cum autem surrexisset mane, primo [die] sabbati, apparuit primum Mariae
Magdaliae, e qua eiecerat septem daemonia.
10
Illa profecta nuntiavit eis, qui cum illo fuerant, lugentibus et flentibus.
11
Illi cum audivissent eum vivere et visum esse ab illa, non crediderunt.
12
Post haec autem duobus ex illis ambulantibus apparuit in alia effigie,
euntibus in agrum.
13
Illi cum abissent, nuntiaverunt ceteris; [qui] ne illis quidem crediderunt.
14
Postremo [autem] recumbentibus ipsis Undecim apparuit et exprobravit
incredulitatem eorum et duritiam cordis, quod non crediderant eis, qui
viderant eum resuscitatum.
15
Dixit eis: ‘Profecti in mundum universum depraedicate faustum nuntium omni
creaturae.
16
Qui crediderit et immersus erit, is salvabitur; qui vero non crediderit,
condemnabitur.
17
Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia
eicient, linguis loquentur novis,
18
serpentes tollent et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit, super
aegrotos manus imponent, et bene habebunt’.
19
Dominus autem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et
sedit a dexteris Dei.
20
Illi autem egressi praedicaverunt ubique, Domino cooperante et verbum
confirmante sequentibus signis.
Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM