Notio Huizingae, historici Batavi praeterito saeculo victi, est, super quam omnium conventus gentium Tusculi prope Romam nuper concelebratus est apud Academiam Vivarii Novi.
Ludus longe diversus ioco videtur, nam res est seria, cum tempus et locus certus necnon normae definitae et inviolabiles illi sit. Etenim spatium urbanitatis humanitatisque est, sicut quidam ritus. Ideoque ludus ritus in societate sacer paene est. Ut ludatur luditur, nullo alio scopo, itaque qui se gerit ut superior discedere velit, certat neque ludit.
Ludus non modo vacua iucunditas est, quod latine primo sensu scholam significat, ergo ipso in verbo notio subiacet docendi. Puer ludendo discit, nullo detrimento accepto, si forte erret.
Quod itaque notioni prae-ludit teologicae qua Deus hominem secundum suam imaginem similitudinemque creavit. Homo tamen non solum ludus Dei sed etiam ludens cum Deo vitaque est.
Heraclitus monet saeculum esse simile puero qui aleis (pessois) ludit. Graecus ludus petteia erat quasi latrunculi hodierni, depictus in quodam vase in Museis Vaticanis servato, quo ficti sunt duo, Achilles et Aiax, ludentes et item arma gerentes. Haec unio, scilicet arma cum ludo, nobis testimonium praebetur a dea Athena quae armata eodem modo atque Mars, tamen in manu saepe detinet Niken, victoriam alatam. Nam obliviscendum non est quod victoria pertinet ad sapientiam neque ad saevam vim bellicam. Scripsit Thomas Pedemontanus
|