Veterum ordo rerum varia munera distribuebat secundum naturam, per tempora, loca,
condiciones, in quibus locabatur tempus poësis, quae aliquam amplitudinem mentis
amplectabatur, id est partem quae dicitur Graece phantasìa.
Hodie, a contrario, mores Artem negligunt et commercium solum materiale praevalet
ut ita homines facillime alliciantur. Non solum Ars negligitur sed magis quod facit
hominem in sua vera essentia, quae est - sicut dicit Heidegger- destinatio ad mortem.
At poëta non creat solum imaginationis opera sed magis manifestum facit, id
proferens, verum, sicut dicit Hörderlin.
Ceterum diebus nostris altera causa reddit graviorem hanc derelictionem quam supra
dixi: gentes venientes ex multiplicibus terrarum orbis regionibus impar faciunt
consortium, quamvis communis societas ducat vel potius efficiat ut gentes generis
varii impellantur ut se indulgentes ostendant alios erga alios.
Quibus addenda est innovatio ad communicationis usum pertinens: forma et
instrumenta novissima et semper se augentia quae ingenium hominum invenit sine
intermissione inquirens et investigans res in se et circum se. Ex altera parte,
dicendum est formas communicationis hodiernas, si per proximitatem et transitum
rapidissimum eloquium collocutorum, innovationis gratia, ex altero latere facillimum
factum est, ex altero novum commercium inter multiplices locutores regionum orbis
variarum genuit plerumque turbam et colluvionem. At hic modus rapidus est
character innovationis, et hoc sigillum vult omnibus ostentare quia est character suus.
Iam ab origine, id est ab initio innovationis, periti mentis, qui appellantur indagatores
mentis, praedixerant quam citius novos communicandi modos per scientiam
cybernaticam laturos esse expansionem sine limite communicationis terrarum orbem
amplectans; adeo ut haec scientia appareat hodie sola apta ad quamque singulam
partem de re communicanda et cognoscenda sumendam.
At si ars comunicandi per retia artificia duxit peritos mentis, iam factos expertos de
scientia artificiali, ad se applicandos ad nexus multiplices expetendos inter mentem et
retia (experimentum ductum non extra sed intra retia), veteres periti mentis, id est qui
studuerunt mentis examini in se et per se sine nexibus cum retibus, nunc coguntur se
renovare vel potius renovare modum mentem cognoscendi in novissima huius
configuratione, quae per modum artificialem repraesentat vitam mentis secundum
multiplices facies. In hac configuratione, studium, abstractum, ex vita naturali
avulsum, cernit mentem secundum optiones probabiles et verisimiles, aptam ad
errores vitandos; quod est computatio abstracta, mechanica, longinqua ab erratione
quam modus naturalis fert. Ceterum auxilium scientiarum varii generis (politici,
socialis, œconomici) profuit non studio artificiali mentis sed potius studio naturali, id
est cum mens involvitur in nexibus vitae lato sensu.
Eodem modo evenit de arte pictoris: hodie artifex potest modo valde artificiali
imagines fictas, alienas a motibus animi, construere in sola configuratione mechanica,
quod sequitur optiones verisimiles et iam positas in hac configuratione. At poëta alio
modo se gerit, quia modus suus proprius est, ut ita dicam, errationis, non
computationis probabilis et verisimilis; et quoniam utitur plerumque abundantia
imaginum, hac ex vita vera, non artificiali, trahuntur. Evenit, verbi gratia, de
pulchritudine, quae est imago summa poëtae propria, sicut de pulchritudine arboris
naturalis. Folia vento ablata similia sunt memoriae fragilitati.
At memoria, dissimilis quam fugax rerum vita, numquam dilabitur, quia in mente
cordeque servatur. “Saxum est musica facta saxosa” dixit Pythagora.
Simili modo ars viva est in rebus: in imis maris silentibus, in saxo marino undis
fluentibus expolito, in Musa dormiente, in operibus statuariis celeberrimis artificum
notorum (Michelangelo et Botticelli), qui naturam et modos eius imitari sciverunt
cum imprimerent motum et figurationem (vestis sinus et vim corporis flexuosam) in
his operibus marmoreis.
“Palpitatio alarum – observat Leonardus de Vinci – similis est palpebrarum quassui;
unda, se frangens contra arenas, mostrat motus labrorum cum risus ista ad eam
conformat; caelum inquirens didici cursus oportere quendam oculos impendere in re
recte adspicienda; flores exemplum mihi fuerunt ad formas manus componendas”.
Nulla altera vis, quam poësis, quae patefaciat veram natura hominis, i. e. ens esse
perpetuo erraticum, in cuius acie inhabitat veritas.
Poësis enim iter ad maximam hominis cognitionem, rerum veritatem et
pulchritudinem exprimendas agit quam nullum aliud ex artibus maius, quia istud iter
inter visibilia stat et invisibilia.
Veritas et rerum cognitio de estethica recedere nequeunt, nec haec de contigentia. Ita
propensus sum ad affirmandum poësin esse facultatem iuste et legitime aptam ad
veritatis revelationem, quia sola capax apeiron indicandi, cum omnis alia facultas
intellegendi et exprimendi se putat definitam et circumscriptam inter aliquas
cognitionis fines. A contrario Poësis semper errans est, et euns est, sine fine et limite,
adeo ut quique facit suam hanc inclinationem ad errationem, dignus sit, sicut dicit
Hölderlirn, qui vivat ut poëta in terra.
Hoc argumentum quod refert de vita tecnologica et poësi prolatum est ab auctore in
consessu internationali Neapoli Junio 2012 pro Instituto Italico rerum humanarum
cuius praeses est Roberto Pasanisi peritus scientiae mentis et Humanarum
Litterarum.
Scripsit Johannes Teresi
|
|