OBSCURISSIMA HORA
OBSCURISSIMA HORA
Darkest Hour 2017 UK
Dispositoris scaenarum: Joe Writh. Histriones maximi momenti: Gary
Oldman, Kristin Scott Thomas, Ben Mendelsohn, Lily James, Ronald
Pickup, Stephen Dillane.
Opus filmicum dispositoris scaenarum Joe Writh de vicibus Ministri Primarii
Winston Churchill tractat, incepto ab uno anno Secundo Bello Mundano, qui
anno MCMXL priori Ministro Neville Chamberlain in munus successit. Regnum
Unitum in gravissimo discrimine versatur, cum ei decernendum sit utrum cum
Germania pacem statuat an bellum pergat. Exercitus nazistarum paulatim
Europam occidentalem occupat, minatur se Britanniam invadere. Quamquam rex
Georgius VI et pars Optimatium ei obstiterunt, die decimo mense Maio
societatem conflans cum Laboristis, gubernaculum regni habuit, decessore
quoque favente.
Iam nazistae irruperant in Bataviam, Belgium, Francogalliam, ubi exeunte
mense Maio, ineunte Iunio, reliquae vires Francogallicae Belgaeque cum
agmine Anglico, in pugna apud portum Dunkerque, obsessae, paulatim mari
mirum in modum ad Britanniam traiectae sunt. Cum ita res essent, omnes
administros adhortatus est ad resistendum ne Regnum Unitum imperii
Hitleriani servus fieret, secumque totam nationem cum ipso rege per
orationes radiophonicas traxit.
Histrio Gary Oldman, in figuram illustris viri multo fuco mutatus, optime
primas partes agit in pellicula quae, praeter historiam, personae privatos
mores ostendit, saepe reprehensione dignos: e.g. epistulas a cubili
seminudus dictare solet, vestem cubiculariam toto die domi induit ; sumens
mane, meridie et vespere potus alcoholicos, alcoholismo affici videtur, ut
consuetum tabacum omittam. Haec hominis vitia fabulae historicae gravitatem
mitigant et spectatores attentiores reddunt. Inter alia, duobus praemiis
Ansgarianis, ob optimum histrionem et optimum fucum, pellicula exornata est.
Scripsit Lydia Ariminensis
|