Annus
2 0 1 8


Libertas est naturalis facultas eius quod cuique facere libet, nisi si quod vi aut iure prohibetur. Servitus est constitutio iuris gentium qua aliquis dominio alieno contra naturam subicitur. “Libertatis autem originem inde magis quia annuum imperium consulare factum est, quam quod deminutum quicquam sit ex regia potestate, numeres. Omnia iura, omnia insignia primi consules tenuere; id modo cautum est ne, si ambo fasces haberent, duplicatus terror videretur. Brutus prior, concedente collega, fasces habuit; qui non acrior vindex libertatis fuerat quam deinde custos fuit. Omnium primum avidum novae libertatis populum, ne postmodum flecti precibus aut donis regiis posset, iure iurando adegit neminem Romae passuros regnare. Deinde, quo plus virium in Senatu frequentia etiam ordinis faceret, caedibus regis deminutum patrum numerum, primoribus equestris gradus lectis, ad trecentorum summam explevit. Traditumque inde fertur ut in Senatum vocarentur qui patres quique conscripti essent: conscriptos, videlicet novum Senatum, appellabant lectos. Id mirum quantum profuit ad concordiam civitatis iungendosque patribus plebis animos.” (Livio) Quid est enim libertas? Potestas vivendi ut velis “Libertas cuius proprium est sic vivere ut velis” (Cic., Parad. 34; de off. 1, 70). “Liberi iam hinc populi Romani res pace belloque gestas, annuos magistratus, imperiaque legum potentiora quam hominum peragam. Quae libertas ut laetior esset proximi regis superbia fecerat. Nam priores ita regnarunt ut haud immerito omnes deinceps conditores partium certe urbis, quas nouas ipsi sedes ab se auctae multitudinis addiderunt, numerentur; neque ambigitur quin Brutus idem qui tantum gloriae superbo exacto rege meruit pessimo publico id facturus fuerit, si libertatis immaturae cupidine priorum regum alicui regnum extorsisset. Quid enim futurum fuit, si illa pastorum conuenarumque plebs, transfuga ex suis populis, sub tutela inuiolati templi aut libertatem aut certe impunitatem adepta, soluta regio metu agitari coepta esset tribuniciis procellis, et in aliena urbe cum patribus serere certamina, priusquam pignora coniugum ac liberorum caritasque ipsius soli, cui longo tempore adsuescitur, animos eorum consociasset? Dissipatae res nondum adultae discordia forent, quas fovet tranquilla moderatio imperii eoque nutriendo perduxit ut bonam frugem libertatis maturis iam uiribus ferre possent. Libertatis autem originem inde magis quia annuum imperium consulare factum est quam quod deminutum quicquam sit ex regia potestate numeres. Omnia iura, omnia insignia primi consules tenuere; id modo cautum est ne, si ambo fasces haberent, duplicatus terror uideretur. Brutus prior, concedente collega, fasces habuit; qui non acrior uindex libertatis fuerat quam deinde custos fuit. Omnium primum auidum nouae libertatis populum, ne postmodum flecti precibus aut donis regiis posset, iure iurando adegit neminem Romae passuros regnare. Deinde quo plus uirium in senatu frequentia etiam ordinis faceret, caedibus regis deminutum patrum numerum primoribus equestris gradus lectis ad trecentorum summam expleuit, traditumque inde fertur ut in senatum uocarentur qui patres quique conscripti essent; conscriptos uidelicet nouum senatum, appellabant lectos. Id mirum quantum profuit ad concordiam ciuitatis iungendosque patribus plebis animos.” (Livio ab Urbe Condita Libro 2 Par.1) Non in regno populum Romanum sed in libertate esse. (Liv. 11, 15) “Mundum autem censent regi numine deorum, eumque esse quasi communem urbem et civitatem hominum et deorum, et unum quemque nostrum eius mundi esse partem; ex quo illud natura consequi, ut communem utilitatem nostrae anteponamus. Ut enim leges omnium salutem singulorum saluti anteponunt, sic vir bonus et sapiens et legibus parens et civilis officii non ignarus utilitati omnium plus quam unius alicuius aut suae consulit. Nec magis est vituperandus proditor patriae quam communis utilitatis aut salutis desertor propter suam utilitatem aut salutem ex quo fit, ut laudandus is sit, qui mortem oppetat pro re publica, quod deceat cariorem nobis esse patriam quam nosmet ipsos. Quoniamque illa vox inhumana et scelerata ducitur eorum, qui negant se recusare quo minus ipsis mortuis terrarum omnium deflagratio consequatur, quod vulgari quodam versu Graeco pronuntiari solet, certe verum est etiam iis, qui aliquando futuri sint, esse propter ipsos consulendum.” (1) (1)Licentia [cfr. Liv. XXIV 25,8 ea natura multitudinis est: aut servit humiliter aut superbe dominatur; libertatem, quae media est, nec struere modice nec habere sciunt; Cic., Planc. 94 libertatem … non in pertinacia, sed in quadam moderatione positam putabo; Tac., dial. 23; Cic., Flacc. 16 illa vetus … hoc uno malo concidit, libertate immoderata ac licentia contionum; Liv. XXIII 2, 1; XXXIV 49, 8]. “Legum idcirco omnes servi sumus ut liberi esse possimus.” Cicerone (Clu. 146) Dignitas est secundum leges, alicuius honesta et cultu et honore et verecundia digna auctoritas. (inv. 2, 166; cfr. ad Q. fr. I 2, 3). Oportet colere cives suffragium laturos "Male iudicavit populus. "At iudicavit. "Non debuit. " At potuit. "Non fero." At multi clarissimi et sapientissimi cives tulerunt. Est enim haec condicio liberorum populorum, praecipueque huius principis populi et omnium gentium domini atque victoris, posse suffragiis vel dare vel detrahere quod velit cuique; nostrum est autem, nostrum qui in hac tempestate populi iactemur et fluctibus, ferre modice populi voluntates, adlicere alienas, retinere partas, placare turbatas; honores si magni non putemus, non servire populo; sin eos expetamus, non defetigari supplicando. Venio iam ad ipsius populi partis, ut illius contra te oratione potius quam mea disputem. Qui si tecum congrediatur et si una loqui voce possit, haec dicat: "Ego tibi, Laterensis, Plancium non anteposui, sed, cum essetis aeque boni viri, meum beneficium ad eum potius detuli qui a me contenderat, quam ad eum qui mihi non nimis submisse supplicarat." Respondebis, credo, te, splendore et vetustate familiae fretum, non valde ambiendum putasse. At vero te ille ad sua instituta suorumque maiorum exempla revocabit: semper se dicet rogari voluisse, semper sibi supplicari. (Cicerone, Pro Plancio 11-12) “Leges rem surdam, inexorabilem esse, salubriorem melioremque inopi quam potenti; nihil laxamenti nec veniae habere, si modum excesseris.” “Per dolum ac proditionem prope libertas amissa est.” (ex sententiis Ciceronis)

Scripsit Johannes Teresi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae